Pulcherrimam puellam in ferrovia conspexi. Intueri furtive conatus sum, ne intentioribus oculis illam sollicitarem. Nequivi quin contemplarer, adeo pulchritudo illius me adliciebat. Illam igitur totam in lectione inscitam admirabar.

Dixi illam pulcherrimam ; re vera posset gemella Mellis esse. Similior quidem quam sorores verae videtur. Neminem umquam illi specie similem conspexi. Proceritate et forma generali fruitur -- haec in Anglia vix rara. Atque albam cutem et crispos crassosque capillos multae e nostris iactant. Vultum autem nemo tam similem, ut credidi, habet. Idem os, parvis cum labellis, eundem nasum, idem mentum, quod eandem maxilam equitur in enadem cervicem, genas easdem, eandem frontem, oculos eiusdem rotunditatis habet. Coma autem curtior, sed et olim Mel tali modo comam gessit. Mammas non tantas sed etiam magnas habet (hem, non potui quin subnotare). Eodem tamen vultu cum legisset paginas contmplabatur.

Quam pulchritudinem ! Atque insolite visu. Sed mirabiliorem e duabus scio me habere.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit