
Die Veneris apud nos cum Maddie cenavimus. Iterum discipula est, in collegio Birkbeck historiae artis, prae-raphaelitum praecipue studet. Mos est nunc nobiscum de rebus academicis colloqui. Vinum itaque hispanicum attulit et post-modernismum (iterum) ac post-colonialismum animadvertimus, maxima scilicet cum censura. Nonnullos libros et tractatulos legere debet, qui haec vitia patiuntur. Sed et librum Cantii et carmina poetarum romanticorum habet ; non omnia in schola vituperanda sunt. (Eheu Cantium non amat, sed de gustibus...) Locum tractatuli mihi dedit, qui Bellum Troianum secundum historias medioaevales renascentilaesque disceptat. Atque perlonga erat digressio de classe ; quoniam magister de historia picturae sermonem de depictionibus membri virilis Salvatoris mundi in arte renascentiae habuit.
Postea ad tabernam nocturnam The Purple Turtle nomine ferrovia vecti sumus ut gregem Cold in Berlin auscultaremus. Nova ibi est nox, Stripped nomine, quae musicae « alternae » (ut dicitur) cinaedisque deditur. Taberna propter musicam a DJ cantata erat tam clamorosa ut vix loqui potuimus. Nil referebat, quod Cold in Berlin mox canere coeperunt, et quam optime, etsi carmen nobis dilectissimum praeterierunt. Postea parumper saltavimus, et spectaculum spectavimus. Puellae II, ambae subligaculum strophiumque gerentes, cum facibus saltabant, flammasque edebant. Non possum credere tabernam solum £2 tesseras venditasse.
Vespere diei Saturni inter amicos haras apud the Intrepid Fox egimus. Cum Gary, Tina, Wolf et Alicija longe sermocinabamur dum pocula cerevisiae exhauriebamus. Inibi, quam insolite, musica dulciter canebatur ut alius verba alii facile audiret. Bis tantum bibi quantum volueram, attamen crapulam, o mirum ! evitavi. Itaque hodie translationem fabellam in sermonem anglicum confeci. Utinam omnes mihi amici latine legerent...