A.D. XI KAL. NOV.

Die Saturni in Vrbis centrum ferrovia vecti sumus. Primum a hortos publicos Russell Square iimus, ut cum gregem nos iungeremus quem iter per vias facturum ad narrationes de larvis a gregis duce auscultandas. Heu serius advenimus ut nullus in grege locus vacaret, propter ferias Bloomsbury frequentiores. Itaque turba effugata ad aedificium terribile Senate House properavimus, quo exhibitionem de illis larvis invisere constituimus. Quam parvam exhibitionem ! Erat quadrata columna lignea, magnitudine et forma arcae telephonicae similis. In quibusque lateribus erant tabella et capitiphona, per quae lectiones, musicam, vel fabellas audit spectator. Ex omnibus callidissimum erat tabula Ouija ; auditor planchette (monstratorem) ad litteras, quas voces subiciunt, movere debet ut sententiolam patefaciat. Postea a librariam iimus, quod librum latinum novum (sc. mihi) legere volebam. E serie Loebensi quartum librum Reliquorum latinae antiquae emi, atque librum primum scripturarum Flavii Claudii Iulianii, quas cum fabulam de eo spectassem legere volebam.

Noctu ad Barbican iimus, quod spectaculum English Journey: Re-Imagined nomine a scriptoribus musicis poetis agebatur. Legebant Alan Moore et Iain Sinclair versus poetae insani Iohannis Clare, et locos suis e scriptis qui iter domum poetae e sanatorio in Essex trans silvas paludemque narrant. Poetae et scriptores varas orationes habebant, nonnumquam cum musica et peliculis in scrinio super scaenam. Notabilissimus erat musicus FM Einheit, ex illo grege Eistürzende Neubauten. Laminam magnam in lateribus concreti posuit quam malleo, saxis, manubus percutiebat. Lapillos quoqe e canistro effudit, quibus laminam perfricabat, ut sonos undarum maris concinnaret. Tres fere horas spectaculum actum'st. Historiam Angliae priscae a hodiernam per imagines sonum verba insolitaque portentosaque sequitur. Melius explicare nequeo...

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit