Carmen ullum pro se loqui debet, aio, sed sine me, cari lectores caraeque lectrices, paucas res ut prooemium exscribere. Semen hiuis carminis duo paene abhinc annos mihi in mente quam primum germinare coepi cum amicus quidam propter clades sociales in exsilium profectus esset. Tum sciebam quid dicere vellerem, sed et ipsa verba ignorabam. Forma quoque incerta erat ; priumum credebam me poëma hendecasyllabis, quos facilius componere etiam possum, conditurum. Deinde elegos, et enim glyconios consideravi. Scilicet semper latine. Itaque, cur plane nescio, choliambos graecos contexere constitui.

In tetrasticha dividitur. Hoc non intenderam, sed componens vidi sententiolas quaternas glomerari. Omnes igitur versus postea sic exscripsi.

Veterem librum Arturi Sidgwick An Introduction to Greek Verse Composition habeo, qui docet iambos trimetros componere. Scazontes vere sunt solum iamborum varietas, sed sine ista « lege ultimi cretici ». Multa utilia libro insunt, e quibus commentarii de usis verborum poeticis me maxime auxiliabant. Paucorum hic mentionem faciam :

–μεσθα in loco –μεθα utitur (quoniam ˉ ˘ facilius in versu quam ˘ ˘ ponitur)
ὄδε sine articulo utitur (e.g. ὅδ' οἶνος in loco ὅδε ὁ οἶνος)
χαἴδε = καὶ αἵδε
ποῐεῑν (hoc in verbo diphthongus οι ut breve scandi potest)
ἡμῐν (ῐ in loco ῑ)
articulum defintivum ut relativum utitur

et ex thesauro verborum L&S :

aoristus ἐράσθην sine augmento (=ἠράσθην)
συμμέμικτο (homericum praeteritum plus quam perfectivum medio-passivum συμμίγνυμι)

Satis dixi. De carmine nunc silebo.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit