Artifex haud imperitus sum, siquidem ignavitiam vincere possum. Nuper desiderium creandi eximie animum rodebat. Grimorio parvo denique finito (mox sequitur, ut spero, photographae), statim coeptum novum excogitare coepi, cuius tres vero post dies magnitudo crevit ; non solum narratiunculam in papyro exscribam sed imaginem parvam ostraca inscripta stelam sculptam ficiam, ut omnia photographem et in libro ficto deaegyptologia describam. Aeque II libros glutinare in animo habeo : alterum mihimet, alterum Melli promisi.
Vereor ut sat tempus vacet. Favulam vult Mel scribere quoque, sed fele non valente impetum amisit. Et ego aegre stylum digere oim. Circulo artificum egeo, qui sese incitaret.
---
Postero die Solis per frigus collem Highgate ascendimus ut studiis in caffeo occuparemur. Mel linguae sericae studebat, parumque fabulam in animo agitabat. Coeptum istum novum elaborabam, quem excogitare debui. Argumentum partis primae iam incertum est, sed denique constitui quid in papyro quid in lapide (vere in argilla picta ut lapidem simularet), qui in ostracis scripturum iri. Nonnulla verba in thesauro verborum venatus sum, et inceptum historiae hieroglyphicae exscripsi.
Atque diem quandam praeteritum me commonefacit. Olim
drjinx me ad popinam the Ram nomine in vicinia Vniversitatis Vasingtonensis adduxit, quo mos eius erat vel legere vel studere tranquillitatisque hora frui ; utut taberna ludica, amici nostri abessent, ita idonea studiorum esset. Illa hac die libros ludi personarum Call of Cthulhu tulit, quibus nobis dirigere per Terror on the Orient Express in animo habebat, itaque libellum annotare volebat. Ego librum de lingua aegyptica tuli ut stderem ; memini me fabulam de posessione filiae regis terrae Bechten legere. Ego hieros glyphos anglice transcribebam dum illa mortem vel insaniam investigatorum nostrorum comminiscebatur. Risimus, quod studia nostra sibi valde aptarent.
Nunc in caffeo fabulam lovedraftensem aegyptice scribo. Plus ça change...