Cum pauper iuvenis fuissem, gradibus susceptis et cum amiculla ad Seattlem demigratus, laborem transitorium libenter accipiebam. Itaque olim operarius in centro conventiculorum prope portum fui. Paucis diebus in manu operarum sediles et mensas per aedificium ferebam ut exedras impleremus ordinaremus vacuaremus. Et scaenam et solum saltatorium ad usum nuptiarum ereximus (oimoi ! quae misera sese in centro mercatorio nuptam esse sinat ? Flevit Venus). Labor erat durus, operae plerumque erant adulescentuli e profano vulgo orti, iidem duces, sed et focale gerebant. Odiosissimum erat, sed in moris mare navesque intueri potebam, quod solacium ferebat.

Nam, operae me odissent quod et disciplinam et amicullam haberem, nec de autoraedis colloqui gauderem. Re vera odium mutuo sentiebamus. Attamen inter istos unus humaniter me accepit. Is, Bo nomine, quondam fuerat magister litterarum magna in academia serica. Post obtestationes civium in foro Portae Pacis Coelestis, quibus adfuit, res publica non sivit eum docere. Clam igitur fugavit. Infeliciter doctoris titulus secundum scholas americanas non valebat, ut isto in centro laborare deberet. Classicas litteras Serium etiam colebat utpote poterat. Merces americani tum linguae sericae studere incipiebant ; Bo nonnumquam his classibus praeerat. Elementa linguae docere deberat, et verba quae ad mercaturam attinerent. Ut pronuntiare autem discerent, discipuli carmina classica e memoria recitare hortabatur. Heu, ut viveret, pecuniam e labore in centro conventiculorum requirebat.

Parva auctoritate in centro fruebatur ; etsi alii operarii eum ut peregrinum haud diligabant, ingenio suo faciliter officia meliora capiebat. Itaque praetexto officii quodam exsili Bo me ad cameram sedilibus pulverulentis plenam in imo subsolio adduxit, ut colloqui possemus. Historiam inibi suam narravit, quo facto ad litteras et linguas sermonem versit. De parvo librorum pretio in Sericis locutus est, quod valde miratus sum (etiamque miror). Cum dixisset se mercatores carmina classica recitare cogere, rogavi eum recitationem. Quam oratorem ! Mihi multa carmina facunde pronuntiabat, cum flosculis locutionis quae musas ipsas delectaret. Mihi barbaro res carminum enodebat, sed nullius paene momenti erant hae explicationes coram sauviloquentia ipsa.

Huius diei semper memini cum serica in pellicula carmen ausculto.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit