Dum vesper erat diei
adhuc dubitabat aura
et imber item latebat
domum propere petivi
Namque a trivio profectus
vorsavi iter in plateam
quo sagae habitant magique
in valle domuscularum
Fastigia voltuosa
hic cerno viae minari
illic inhiant fenestrae
obnubilae inanitate
Sed lucifugae nec omnes
quae dulce coquant venenum
cella igniculo rubescit
fumant tripodes, micat fax
Venefica si coorta
me blandiloquens precetur
mysteria praebeatque
aventer eae studens sim
---
Metrum est hagesichoreum (vel hipponacteum, sed cuius secunda syllaba anceps semper longa). Ita : x-vv-v-x (in loco xx-vv-v-x), cf. illud carmen (verisimiliter) decimae Musae quod incipit δέδυκε μὲν ἀ σελάννα.
Fastigio usus sum ut latine gable anglicum redderem.
Vero olim vesperi a trivio in viam mihi insolitam verti ; post laborem ad macellam quandam ire debui. Et crepusculum et veteres domus, aliae tenebrosis cum fenestris, aliae rubris cum velis inluminatis, me veneficarum alchemistarumque commonefecerunt. In ephemeride hoc narrare volui, sed eloquentia deficiente non potui quin notas in pugillaribus pauculas exscriberem. Locum aliquando resumpsi, sed verbis iterum ac iterum carui ad sententiarum bellarum componendem ut mox calamum seponerem. Oratio soluta, ut videtur, huic non decuit.