Animum turbulentum semper iter per viciniam Bloomsbury delenit. Diei igitur Saturni narrationem iniucundam praetermittam ut diei Solis blandimentorum recorder. Loricis brumalibus indutis in frigus discessimus. Dulcedine inter nos restituta sive florida et ventus gelidus videtur tener. In urbis centrum ferrovia vecti sumus. Et locus Euston, qui olim dolorum annosorum causa mihi morositatem elicere solebat, haud oblectamentis nocere quivit. Perparva in popina prandium adepti sumus, quod inter os atque offam calorem amisit. Nil retulit ; amoenitate diei nebulosi architectura magnifica fruebamur. Libros quosdam desiderentes, horas magnam in librariam Waterstones egimus. Fabulam Euripdis quam petivi facile inveni, sed et per thecas ambulare gaudium est (etsi pretiosum). Mel librum de fabulatricibus sericis invenit, et librum ad linguae studeindum. Ego insuper codicem fabularum librum reliquorum Manethonis aegyptiorum, et tractatum de illi dicto cartesiano recentem emi. Thesauro reperto in librariae subsolium descendimus ut cum poculis caffeae legeremus. Fabulae Hecubae lectionem coepi ; duas abhinc hebdomades apud King's illa fabula agetur -- graece !

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit