Deficit memoria nisi minutatim eventorum scriptura commemoro. Ita :

Die Lunae Tina iterum nobiscum cenavit, posteaquam peliculam spectavimus. Mos nobis fit novus. Peliculam, Peter's Friends omnes antea spectaveramus. Sententias mihi in animo informes elicuit, quas spero me mox enodaraturum. Aut Ciceronis De amicitia legam.

Die Martis codices II, Melli mihique singulos, glutinare coepi. Melli librum de taoismo academicum facio, mihimet istum Picatricem latinum.

Hoc die adhuc hexametros quoque versus graece componebam. Coeptum scriptionis secundum habeo, quod Musis auditis nonnumquam animadverto. Locum commenticio ex epode scribo ut libri « auctor » eum citet.

Die Mercurius ad tabernam prope Angel iimus quo Ben et Gerry nobiscum convenimus. Patriam sicut ego mutabant ; rerum publicarum dissimilitudines igitur tractavimus. Atque senectutem maturiorem eorum, quos reliquiimus. Nimirum homines novimus, qui tricesima natalicia celebrata putant sese tabernas nocturnas frequentare non debere. Londinii cum iuventus obisset, vita iuvenalis non necesse ad undas sequitur. Ita manebimus ; si quis nos requiret, in solo saltatorio erimus.

Date: 3 February 2012 02:22 pm (UTC)From: (Anonymous)
Ben et Gerry? Num lac gelatum parant et dulce? :)

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit