Die Mercurii in libraria Treadwells Liana orationem de isto Picatrice dedit. Mature apud bibliopolam advenimus, ut in thecis thesauros exquiremus -- neque frustra, quod Mel librum de astrologiam sericorum invenit, ego librum Samueli Mercer de mundi propositionibus secundum aegyptios antiquos, cuius enim auctoris librum de lingua aegyptia in sarcina habebam, illum librum qui olim me linguam docuit. Cecile mihi donum, librum francogallicum de Babylonia Mesopotamiaque, dedit, quem apud suam librariam ab exitio servaverat.
Fere horam locuta'st, etsi verita erat ne non satis praeparavisset -- mihi confessa'st se vix orationem composuisse anteaquam domo discessisse. Nil timere debuit ; dissertissime historiam ac intellectionem protulit. Non omnia isto in libro mysteria enodare potuit, immo nemo tam pusilli tempore possit. Sed librum coarctavit ut spectatores bene illius philosophiam astrologiam carmina ritus praxeis gustarent. Invocationem Mercurii recitavit, quae turbam vere defixit ; multos postea susurris reverentibus audivi hoc dicere.
Post orationem, ut solent, rogationes spectatorum. Primum Christina (quoque ut solet) oratricem interrogat, deinde alii rogare possunt. Ego videlicet, Latine, inquam, Picatrix sese nigromantiam tractare fatetur... hem amici nostri verbo latine ridebant.
Post rogationes in subsolio omnes colloquentes cum vino morabantur. Longe cum Robino garriebamus. Longe -- qua de causa nescio -- buddhismum eiusque divisiones, syncretismum, diffusionem apud europeanos praecipue tractebamus. Nuper me taedebat, inquit, lectio sermonis patrii -- ut verisimiliter intelligis.
Quidam vir Lianam rogabant num linguam arabicam didicerit ut Picatricem legere posset ; quam comiter ei explicavit sese arabam, sed maxima nostrorum pars cachinavit.
Ad tabernam propinquam cum Liana & Jeff, Cecile & Simon, et alio amico Lianae (qui Bristoli historiae renascentiae studet docetque) iimus, quo multa nocte colloquio doctarum nugarum et cerevisia frueremur.