Vespere die Veneris ferrovia Cantabrigium vecti sumus, ut eventum Robin Ince’s bad science book club, partem Feriarum Philosophiae Naturalis Cantabrigensium, spectaremus. Simon in theatro nobiscum convenit, et vinum bibentes comiter fabulas et litteras ante spectaculum disceptabamus. Locuti sunt Robin et sodales eius III, physicista Jim Al-Kalili, comoeda Josie Long et scriptor Alan Moore, de planis de scelestis de hominibus omnium generum fraudulentis qui vel scientiam occultam habere vel suis sententiis philosophiam naturalem superasse iactarent. Primum (et inter alios) sermonem dedit Robin Ince, et locos ridiculis ex libris ridiculos legebat ; Von Daniken e.g. probat alienos extra-terrenos Mesopotamiam invisisse quod caelatura babylonica dipingit feminam antiquam quae subligacula hodierna gerit ! Jim Al-Khalili epistolas antiqua machina dactylographica scriptas ostendit, quas decem annos vir furens ei mittebat. De usu et abusu mechanicorum quanticorum quoque loquebatur. Josie Long varia de medicina fallaci narrabat, occursum praecipue cum acupuncturista. Alan Moore fassus est suam adsiduitatem tales inter fautores philosopiae naturalis insignes insolitam videri ; quoniam, inquit, pupam anguis antiquam veneror, sed et hac de causa bonum sum barometrum nugarum. Deinde in Carlos Castanedam oravit. Omnes IV oratores pergratos antea spectavimus, iterum spectabimus.
Die Saturni calamum bambusae emi, quo melius characteres hieraticos scribere possem. Atramentum rubrum quoque nanctus sum, quo capita inciperem. Donum uxoris diei natalis secundum dein emi, de quo silebo ne cognoscat.
Die Solis consilium itineris fecimus. Nescivimus quo peregrinari voluerimus. Multas urbes consideravimus, sed in fine consituimus Lutetiam revenire. Parabamus francogallice legendo : Mel bandes-desinées nonnullas perlegit, ego librum magnum. Peliculas quoque goddardenses spectamus.