Die Veneris ferrovia ad oppidum Welwyn Garden City vecti sumus, quod Gary et Lorena nos nova in diaeta sua ad cenam invitaverunt. Toto paena die colloquia de fictione scientifica gerebamus dum temeta hispanica potabamus.
Die Saturni Alice apud nos revenit. Cum patre et patruelibus II in taberna Shaftesbury prandimus. Sex ferme annos Mercedes non vidimus -- nunc paene adolevit. Post prandium alii sua officiola petierunt, nos III (sc. ego et sorores) tres horas liberas habuimus.
Nempe Oliver diem natalis in taberna quadam in vicinia Stoke Newington vespere celebrari volebat. Iter in rete quaesiimus ; TFL dixit aut horam per et laophoros II et ferroviam aut semi-horam peditem. Itaque ad orientem ambulavimus.
Frigus erat dies, sed in finibus Stoke Newington thermopolio amoeno obviam iimus, hippiorum propitiorum pleno, grato et commodo, quo hipsteres non iam invaserunt. Frigore caffea abalienato per vias et horos publicos iter pergimus, ut denique (ac mature) ad tabernam adiremus.
Multi comoedi, et Oliver ipse, orationes dederunt. Musici cecinerunt et nonnulli DJ ictus rave-enses fecerunt. Pauci, ut videtur, eius amici eandem musicam amant quam Oliver -- infeliciter.
Die Lunae in caffeo prope Russel Square, ut solemus, studuimus. Mel librum exercitationum sericorum finiit. Ego fabellam aegyptiam elaboravi. Hebdomades alserat, quod Camenae tacuerant, sed deae delectabiles denuo me stimulaverunt.
Vespere in theatro Old Vic fabulam The Duchess of Malfi Iohannis Webster spectavimus. Eximie nos delectavit. Scaena erat opulentissima, et quam callide facta. Omnes actores mirifice agebantur. Fabula ipsa, de qua nihil praeterea cognoveram, est summa tragoedia iacobeana, genus valde simile tragoediis Senecae (cuius mentionem videlicet in libello et imaginem conspexi). Parte prima tenaciter anxietas crescat, dein parte secunda cruor ubique erumpit. « I serv'd your tyranny, and rather strove / To satisfy yourself than all the world: / And though I loath'd the evil, yet I lov'd / You that did counsel it... » (Tyrranidi tuae inserviebam, immo studebam tibimet magis quam toto mundo satisfacere, ac nihilominus a malo abhorrebam, te amabam qui malum suaderet).