
Ut Walpurgisnacht celebraremus, in taberna istius Last Tuesday Society spectaculo laternae magicae, e serie Hendrick's acroasium adfuimus.
Cecile hortata erat mature adveniremus ut tabernam exploraremus. Ita horam paene exploratione sumpsimus, per thecas ossium cadaverorum insolitorum &ceterorum plenas ambulavimus. Congeries est magna et varia, sed talem iam vidimus ; nescio si hoc iudicium aut ad nos aut ad congeriem attineat. Deborah, amica Mellis e V&A, nobis convenit ad spectaculum spectandum. Utinam eam saepius invisamus.
Professor Mervyn Heard spectaculum agebat. Duobus ingentibus laternis orichalchi utebar, et omnes eius patellae vitrei (anglice slides) erant antiquae, e quibus antiquissima erat ex aetate Napoleonis. Historiam spectaculorum ab saeculo XVII ad XX narrabat, vero magis Clio quam Melpomenen colebat. Valde gavisi sumus pompa imaginum et ridicularum et horriferarum. Olim phantasmagorian verum spectare valde desidero.
...
Hora veneficiarum tempestas subito coorta me a somno suscitavit. Tonitrum resonabat, fulgur coelum inluminabat, imber tectum verberabat. Sabbata videlicet magna et Londinii sagae celebrabantur.