Ferias mensis Maii argentarias quam iucundas egimus. Non solum trium dierum weekend erat, sed etiam Mel laborare die saturni non debuit. Hunc diem igitur arti et scientiae consecravimus. Mel vult stolam scaenicam aedificare (hoc rectius dico quam suere). Primum ad viciniam Camden iimus varia instrumenta partesque petitum. Taberna, cuius merces scrutari volueramus, infeliciter evanuerat. Turcica in popina prandebamus dum consilium novum constabamus. Ad forum covent garden ferrovia vecti sumus ut fortunam inibi apud magnam tabernam artis probaremus. Omnia paene desiderata invenimus : orbes styrofoam factas, cultrum novum, fucum argenteum ad stolam aedificandam. Et nonnulla insuper quoque repperimus. Mel hortata'st egomet materies novo coepto emerem. Argillam igitur et instrumenta formandi emi. His emptis ad librariam Dover ambulavimus, quo librum caelaturarum victorianarum emi, ut picturas fabellae facerem. Deinde apud Forbidden Planet recentissimum librum e serie Love & Rockets praedam cepimus. Reliquum diei in thermopolio linguis serica et graeca studuimus.

Die Solis ferrovia Brighton vecti sumus. Robin nos e loco ferrovia ad tabernam scandinavianam Northern Lights adduxit. horas sermone comiter sumpsimus, ut solemus. Vespere fabulam e Brighton Fringe Festival titulo My Gay Best Friend spectavimus. Solum actor unus mima una in fabula partes agebat ; nomen viri ignoro, sed mima erat Louise Jameson, olim quae partes Leela in serie Doctor Who egerat. Post theatrum nova in taberna potavimus, donec ferrovia Londinium revenire oportuit.

Die Lunae fuit paene imago diei Saturni in speculo : primum in thermopolio studuimus, dein ad artes vorsimus. Gaudeo quod Mel consilium stolae fecit. Bonum est cum ambo artes persequamur, quoniam nobis et auxilium et confirmationem damus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit