Nonnumquam carminibus lectis rythmus in capite inhaerit, ut lectionem orationis solutae fucet ; syllabas ut modos, etsi non recte, scando. Paulo postea, die uno vel duobus diebus revertit mens ut locos suam secundam naturam, nec huius poetae alieni, legere possum.

Itaque fabula Sophocleos perlecta haud mirabar me Annalium libros Taciti numerose legere. Tertio autem die etiam sic lego ; rhythmus non interit. Stylo vere incisim poetico puto eum scripsisse.

Atque re vera ! prima sententia hexametrum : Urbem Romam a principio reges habuere

Date: 2 June 2012 05:48 pm (UTC)From: (Anonymous)
Conferendi sunt pedes quattuor quibus Livii primus Ab urbe condita oritur. At Hans Aili anno 1979o in libro "The Prose Rhythm of Sallust and Livy" inscripto certis rationibus mathematicis non potuit probare Tacitum solitum esse ad ullos statutos et praedilectos numeros fines sententiarum astringere. Sed Aili modo clausulas inspexit, nec totas verborum periodos, neque incisa de quibus mentionem fecisti.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2026

M T W T F S S
  12345
6 789101112
131415 16171819
20212223242526
27282930   

Page Summary

Style Credit