Hebdomadem iamiam totam sine labore egi. Quid fecerim ? memet rogo. Quoniam puto, immo lugeo, me non satis fecisse ; tot coepta quot imperfecta.

Primo die Saturni cum Melle ad Vrbis orientem ivi tabernam artis petitum. Emily, amica et artifectrix, nobis hanc commendaverat, et recte. Materia cuiusquemodi ad simulacra aedificenda adsunt, quae tabernam perambulantes omnia mirabamur. Cuncta volui, sed consiliis egens plerumque ea praeterii... ad tempus saltem ; spero mox me reventurum. Mel virgulas et fila ferrea emit ut comptum faceret. Egomet laminam plumbeam adeptus sum in qua defixionem scribere possem.

Vespere trans flumen ad austrinam vecti sumus. Domi Emma convivium agebat, quod mox mensem Portlandiae (sc. Oregonensis) exsul erit. Cum locum ferroviae exissemus in via Emily ipsi obviam iimus ; dum abibant, adveniebamus, nempe convivium totum diem gerebatur. Conloquium statim de artibus et materiis exarsit, quod metuo ne amicullum illius incommodaret. Dein ad aulam Emmae, sed dimidiam post partem horae omnes propinquam ad tabernam abscessimus, quo cum James istud colloquium de musica seattlensi ex annis 90 aeternum resumpsimus. Nihil insoliti accidit, sed laetor nos Emmam ante discessum invisisse.

Die Solis apud Bibliotheca Britannica cum amica Robini, cambria Angharad nomine, convenimus ut exhibitionem de scriptoribus britannicis inviseremus. Nimis, ut consentivimus, opera saecli recentis auctorum tractabat. Hac invisa crederem paene neminem praeter Theodorum Hughes post obitum Gulielmi Shakespeare carmina anglice composuisse. Vero non displicebat, sed vix exhibitionem codicum medioaevalium adaequabat. Videlicet non soleo opera anglica legere...

Die Lunae in thermopolio in via Holloway cum Melle post laborem illius conveni. Studia linguae sericae gerebat, dum ego Parmeniden a principio resumpsi.

Die Martis fabellam aegyptiacam excolui. Infeliciter multi loci mutandi sunt. Per hebdomadem minutatim -- ac quam lente -- progressus sum.

Die Mercurii in viciniam Bloomsbury ii ut papyrum adipiscerer. Domi pressorio librum excudi, paginas eius quem Melli facio, et albi mihimet plicavi. Filo empto die Iovis Venerisque obsui, et die Saturni glutinavi. Tegmina heu non iam confeci.

De operibus minoribus sileo, quod vix interest, nisi dicam haec quoque infecta manent. Cum de inopia questus essem, Mel dixit me numquam simplex opus petere, ac progressum segnipedem non debet me sollicitari. Cum haec ita sint, tarditatis me taedet.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit