Die Veneris labore confecto in vicinia Camden cum Melle et Tina conveni. Ad Holloway mox iimus ut in taberna Big Red cenaremus. Dein Mel et ego apud Philippum contendimus.

Sic vveekend inter amicos incipere videbatur. Haud fuit : solum me in diaetam reduxi consilia varia petentem. Vero non satis puto me fecisse, sed II codices saltem finivi. Mihimet feci novum album, in quo fabellas et tractatulos scribam. Sed non hilum in eo exscribam nisi dedicationem Musarum (graecis scilicet hexametris) composuero. Melli exemplar fabulae (oratione soluta scriptae) The Blossom and the Fruit; a True Story of a Black Magician Mabelae Collins glutinavi ; dixit eum pulcherrimum codicem ex omnibus quos illi feci.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit