Sive, ut aegyptii antiqi dicebant, (senectus procedit).

XL annos natus iuventutem fugientem plango. Hem, si senescere debeo, mihimet inquam, saltem diem istam fatalem Lutetiae geram. Itaque mane die Solis, cum sarcina secundum morem semi-inani, ad locum ferrovialem St. Pancras venimus, iter per Eurostar parisiense inceptum.

Nam, saepe Lutetiam invisebamus ; adeo sumus urbi adsuetui ut conspectus novarum viarum nihil insolitius ostendat. Ita, etsi in toto MMC photographa fecimus, perpauca ex eis sub divo orta sunt. Vere non velut exploratores, immo velut discipuli adivimus. In museis scientiam petiebamus, in librariis thesauros ; sic nobis illa Vrbs.

Explicit prooemium.


Mel in ferrovia legit


Dies primus : Meridie advenimus. Caniculum urbem opprimebat, Helios inratus nubecula siccavit aëremque spissavit. Ad umbras adhaerebamus ne combureremur. Sarcina in deversorio deposita ad Musée Carnavalet iimus, quod museum historiam Lutetiae per artem narrat. Infeliciter exedra gallo-romana clausast, sed exhibitio insolitissima gerebatur quae opera a curatoribus custodibusque musei facta ostendebat.


horti Musei Carnavalet



Dies secundus : Mane ad viciniam St Michel iimus ut libros emeremus. Librarias Gibert Jeune III (Générale, Sciences Humaines & Réligions, et Langues & Lettres) exploravimus. Postea, haud leviter onerati, ad Jardin des Plantes vecti sumus ut illam Galerie de Paléontologie et anatomie comparée Musei National d'Histoire Naturelle inviseremus. Tabula in atrio monebat calorem in tabulatis superioribus « peut être gênant » (potest esse molestum). Hahae ! vix hyperbolen ! Magnifica enim est ossium congeries fossiliumque. Calorem igitur laete patiebamur.




Dies tertius erat mihi natalicia. Quoniam Gallia est valde catholica, Lutetiae libros de Diabolo quaerebamus. Diabolismum catholicum protestantio eximie praefero. Thesaurus vel natalicia erat duo (sive quatruor) libri : unus liber permultis cum caelaturis inlustrato, qui DCLXVI per quaestiones sicut catechismum historiam diaboli expilicit, et codex qui Les Évangiles du Diable selon la croyance populaire et II grimoria infamia, le petit et le grand Albert continet. Mel libros de Taoismo doctos emit. Sic muniti ad Trocádero ferrovia vecti sumus ut Musée de la Marine inviseremus (et, ut sperabamus, refugium sole ardenti inveneremus). Eheu ! clasum'st. Itaque ad St Michel revenimus et les bouquinistes quaesivimus apud quos inveni Les diaboliques Iulii Barbey d'Aurevilly, librum de mythologia Armoricae La légende de la Mort titulo, et En route Joris-Caroli Huysmans. In hortis publicis cenavimus, dein cerevisiam in taberna Le Caveau des Oubliettes petiimus, quo carmen Sympathy for the Devil illorum Rolling Stones mox cecinit. Ave quidem Satanas.


vinum Budé ?



Dies quartus : Ad sepulchretum Père-Lachaise iimus. Alicubi in medio sepulchro, vox a tergo derepente me vocavit ; jeune homme, inquit, jeune homme ! vous êtes gothique ? Femina russica dixit suum filium, quinque annos mortuum, fuisse gothicum. Hortata'st ut sepulchrum eius visitaremus. Memoriae defuncti cum familia panem edimus, vodkam bibimus. Quam lachrymosa erat, sed dolorem paulo levavimus.

Posteaquam e sepulchreto discessimus calore defessi in deversorio opus fuit adquiescere. Vespere viciniam Montmartre perambulavimus. In thermopolio caffeis reviximus. Hac nocte somniavi me versus proceleusmaticos componere conari. Versum non conficere potui...




Notre Dame de Clignancourt


Dies quintus : ...sed mane, subito somnii memor, omnia in pugillaribus propere exscripsi. Hoc die caffea nobis matutina pretio €2 minore venire coepit ; tabernarius videlicet nos adsueverat. Ad ecclesiam Notre Dame iimus ut exhibitionem de Lutetia gallo-romana inviseremus, eheu frustra. Frequentior erat campus coram aedificio, et agmen turistarum a portis totam ad longitudinem ecclesiae patebat. Consilio mutato ad librariam asianam Le Phénix properavimus. Ab ea ad museum Rodin progressi sumus. Sculpturas mirati sumus, dein in hortis ambulavimus, in sedile lapideo horam demorati sumus ut scriberemus. Vespere la Butte scandimus.


Notre Dame


Horti musei Rodin


collem ascendens...


Sacré Coeur


collem descendens


Dies sextus : Tandem calor urbem suffocare desiit. Nubifero sub coelo ad museum Louvre iimus ad antiqua visenda. Primum tuscula vidimus ; pulchra sunt, sed credo Museum Britannicum congeriem maiorem habere. Deinde exedras graeco-romanas invisimus. Statuae magnae -- non solum illius Nikes Samothrakes Venerisque milonis sed etiam imagines deorum imperatorumque -- permultas miratores tenebant. Attamen nemo paene picta fictilia videre volebat. Laetabar igitur, quod cameras sine turba explorare potebamus, sed neglegentia talium thesaurorum quoque me paulum contristabat. Post horas antiquitate classica deditas prandimus, deinde vespere appropinquante orientalia breviter visere conabamur. Una dilectissimarum mihi imaginum in museo incolat, ille daemon mesopotamicus Pazuzu aëneus. Cum novissime Louvre invisissem, sub vitreo in eius loco solum notam inveni, quae illum dixit tum exhibitione aliena remotum fuisse. Hoc quidem tempore, eheu, nota similis me inridebat. Ferias scilicet eodem mense habemus ! Properavimus ad librariam anteaquam museum clausum. Sed exspectatam post horam custodes neminem e libraria discedere iusserunt. Libellum igitur iterum intuebamur. Mel nonnumquam melius serice quam francogallice legere potest ; Vendredi credidit diem Iovis esse, sed suo libello serico consulto errorem vidit. Horas IV vere nobis manebant, itaque post cenam in popina serica (quo tabernaria librum pictum illorum Schtroumpforum legebat), per picturas europeas ad exedram americae antiquae cucurrimus, quae infeliciter clausa erat. Congeriem aegyptiam (immo dimidiam congeriei partem) usque ad museum clausum mirabamur.










Dies ultimus : Ad Musée National de la Marine revenimus, quod tum feliciter apertum erat. Exhibitionem de pharis gerebat, quae maxmime nos attraxit delectavitque. Re vera, illa Pharos et phari in genere semper me adliciunt. Postea reliqua musei visimus, etsi propere. Vespere ferrovia Londinium progressi sumus.






reliqua etiam ordino...

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit