vetus fabula nova

Vespere die Veneris ad theatrum Vaudeville iimus ut spectaremus fabulam Volcano Noëli Coward, quae nunc primum agebatur XL annis postea quam scriptum'st. Coward personas non creavit, sed amicos suo e circulo Iamaicae depinxit, ita heredes eius usque ad postremae obitum expsectare debuerunt ; ea XCIX annos vixit. Fabula mihi non tantopere placebat quam aliae fabulae cowardenses. Callide enim scripta'st, sed vero personis haud ullam sympathian sentiebam.


magna Vrbs parva

Die Saturni in vicinia Camden ambulantes Rob & Becky (sc. & infanti Iggy) obviam iimus. Solem et turbam fugebant ut postmeridiem in hortis agerent. Breve post colloquium quoque abiimus ut museum inviseremus, quod infeliciter, ut mox didicimus, hoc die clausum'st.

Vespere ad Soho progressi sumus quo cum Emma in taberna Crobar convenire constituimus. Primum in vicinia ad thermopolium iimus, quod mature advenimus. Librum ego fragmentorum Heracliti legebam, dum Mel veterem fabellam de lesbiadibus evolvebant. Caffeis epotatis, quoniam opinabamur pabulum ante potationem necesse, ad ganeam ambulavimus parvam cenam petitum. In via Georgie nobis obviam iit, quae ad Soho causa nataliciae cuiusdam amici advenerat, quoque mature. Usque ad convivium (quod alia in taberna ab histrionibus frequentata gerebatur) poculum apud Crobar bibere volebat. Celeriter igitur edimus ut illam iterum inveniremus. Commodius quam in via inibi colloqui poteramus et paulisper enim mansit post Emmam adventam. Bonus erat dies amicis plenus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit