Liber de sermonibus graecis, quem nunc lego, permulta ex inscriptionibus verba ostendit. Nam, hunc lego ut sermonem ionicum cognoscerem, ut prolusion lectionis Historiae philosophiae graecae, quae per locos antiquos -- plerumque graece sed et aliquando quoque latine -- exhibitur. Dum fragmenta Heracliti et papyrum orphicum evolvebam, necessitatem discendi sermonem ionicum, quo multi utebantur praesocratici, agnoscebam. Tot inscriptionibus in libro lectis, desiderium legendi in lapide crescere sentiebam. Itaque, ut epigraphiae praxin experirer, die Saturni ad Museum Britannicum ii, cameram inscriptionum in subsolio petitum. Nota retiali in situ musei monet apertas horas rogare. Custodes mihi dixit cameram usque ad decimam horam diei clausam esse.
Itaque paulo post meridiem cum Melle in vicinia South Kensington conveni. In popinella serica prandimus, exinde in thermopolio caffeam adepti sumus. Vacabat etiam hora, ita museum V&A constituimus breviter invisere. Sed de hoc alias.
Reveni ad Museum Britannicum. Denique primam cameram subterreneam attigi. Ambas perraro apertas invenio ; vere sex annos in Vrbe habitabam anteaquam primum in eas descendere potui (hem, intellego quamobrem vulgus cameram architecturae et eius propinquam non amet, sed eae me optime delectent). Eheu ! haec non solum hoc die clausam'st, sed etiam custos mihi dixit eam nunc arcis plenam esse. Spe deiecta ad summum tabulatum ascendi, quo inscriptiones minores exscripsi. Vesperem in thermopolium finivi elegos e stela exscribens scandensque.
Post hoc ferrovia ad Greenwich vectus sum. In theatro amicam Nim inveni, et mox Mel nobiscum convenit. Fabulam Sherlock Holmes -- A study in Fear spectavimus ; non erat historia larvarum, ut una solemus spectare, sed sat terrifica ut morem nobis deceret. Non mala erat, etsi illum homicidam Jack the Ripper nomine tractabat, cuius rei tritae me piget.
Verebar ut hoc anno pro sollemni omnium sanctorum fabellam larvarum scriberem. Attamen Camenae me fovebant ; die Solis argumentum fabellae exscripsi, caput eius primum composui. Atque carmen de amicis lesbiadibus denique perscripsi, quod supra ostentavi.