Paulo post meridiem die Veneris e loco Charing X ferrovia Hastingas evecti sumus. Oppidum breviter exploravimus, dein sarcinis in deversorio relictis ad litus iimus ad photographa faceremus dum crepusculum vesperi crescebat. Postea veteri in taberna pocula cerevisiae regionis adepti sumus ut corpora nocturnum contra frigus emuniremus.

Tandem in theatrum advenimus, finem (saltem illius opinione) itineris nostri. Spectatculum, videlicet sicut id esse credideram, fuisset lectio fabellarum lemurum ab actoribus II britannicis, Thoma Baker (quarto Doctor Who) et Paulo Darrow (Avon e serie Blake's 7) data. Et fabellam a Poe scriptam promiserunt, quod pollicitum me delectaverat, quippe maxime amo eius scripturam. Attamen in taberna, Spero, inquam Melli, nec carmen The Raven nec fabellam The Tell-Tale Heart lectam iri, quoniam nimis et saepius acta vere facta sunt trita ut eorum me taedet. Heu heu, in scaena Paul Darrow libro aperto, In animo, inquit, fuit fabellae The Tell-Tale Heart recitationi, sed longior esset ; in eius loco carmen recitabo The Raven. Oimoi ! saltem quam bene recitavit. Tom Baker fabellam et horrificam et iucundam, quam scripserat ipse, legit. Narratiunculis quoque e vita sua, a percontatoribus incitus, sermocinatus est. Embolia autem debuimus musica auscultare -- an rectius dicam pati. Chorus theatri amatorum carmina e fabulis Sweeny Todd, Les Misérables, et Chicago cecinit. O utinam mentiar.

Proximo die oppidum exploravimus. Mane ad litus revenimus. Usquae ad pontem ruinosum ambulavimus, quo ingenti sub mole concreti suffugium pluvii petiimus. Nubila imbrifera transire spectavimus, dein in lumine solis ad vetus oppidi centrum revenimus. Amoeno in thermopolio, cuius muri bibliothecis cooperti erant, caffeam nancti sumus. Explorationibus campestris confectis ferrovia funiculari (ut dicitur) collem ad Arcem Hastingarum ascendimus. Ibi imber secundus nos in fornicem fugavit.

In toto CCCXIII photographa feci ; nonnulla nunc infra ostentabo. Reliqua, haec e litore et ex arce, mox sequentur.




olim piscatores retia in his aedificiis condiderunt



una (e duabus) ferrovia funicularis








cubiculum in deversorio cellula ad lectionem habebat






stolam antiquam ad theatrum gerebat -- et ad photographas in litore








deversorium


sculpturae in foro








Quem ulsciscitur populus ?

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit