Quam tranquille dies Saturni Solisque, vesperem quoque diei Veneris egimus. Haec hebdomas aliter erit, itaque necesse fuit.
Nox (et dies) Omnium Sanctorum appropinquat. Quia gothici, has ferias putamus maximas anni ; nobis superant Pascham, Christi natalem, Ramadan &c &c. Anno unoquoque fabellam de larvis vel rebus horrificis scribere volo ut celebrem, quam scriptionem per iocum meas Devotiones Quadrigesimae nuncupo. (Videlicet me oportet agnoscere talem scripturam non solum mense Octobris compono...)
Ut supra dixi, veritus sum ut hoc anno fabellam perscriberem, sed quodam vespere argumentum subito in mente ex nihilo exstitit. Non iam fabellam finivi, sed adsidue laboro. Porro somnium formidolosum in animo vestigia inlecebrosa reliquit, e quibus fabellam secundam fingo. Dimidiam huius partem in laboris mensa (clam) exscripsi die Iovis, alteram in taberna Shaftesbury hac nocte finivi ; cunctam spero me mox politurum. Duas igitur fabellas Dis Manibus Lemuribusque, et vobis, O carae lectores lectrices cari, mature offeram.
Die Saturni in thermopolio litterarum Rustique prope Tufnell Park cum Flavio convenimus. In hortis post aedificium sedebamus ut amoenitate autumnali fruremur. De litteris de linguis de artibus garriebamus, ut solemus. Praeter eum neminem invisimus.
Nuper Mellem hortabar ad plura scriberet, quippe callidissima est et bonas personas semper creat. Casu die Veneris ephemeridem veterem, quam XXII abhinc annos in lyceo scripserat, invenit perlegitque ; magister quidam dixit eam scriptricem praeclaram fieri debituram. Contiunculis denique impulsa fabellam brevem -- quae fortasse in mille verbis consistit -- celeriter excudit. Mihi dixit conscriptionem magis tractatum quam fabellam esse ; quot academica scribebat ut non posset fabulas fingere.