Tres dies caligo Vrbem obsedit, illa nebula londiniensis e pelliculis litterisque. Hodie in pluvium resolvit. Quam amoenam tempestatem !
Constituit Mel mensem Novembri illius NaNoWriMo participem esse. Quinquaginta igitur milia verborum orationis solutae, fabulam enim brevem (scilicet hodie&nsbp;; in antiquitate fere a III ad V libros) scribere debebit, ut fabulam componam. Vere illam MM verba ante ientaculum casu exscribere spectavi ; ita haud mirabor si decem milia verborum produxerit. Agniya quoque periclitabitur. Consilium iamiam apud tabernam Shaftesbury convenire ad scriptionem fecerunt. Fabulam tantam non conabor, sed pro certo in earum circulo scribam.