Quam occupati eramus -- sic nobis tempus anni.

Die Mercurii ad viciniam Stratford iimus ut nuperrimam dispositoris Tsui Hark peliculam Long men fei jia (Enses portae draconis volantes) spectaremus. Nam, cum Melle multas artium martialium peliculas spectavi, quippe illa eas maxime amat (et, si dialogus sermone mandarino utitur, utiles sunt ad studia). Memet autem minus delectent, sed paucas e genere maxime diligo. Hanc dico me valde placuisse. Bonum ei argumentum, magnificae personae, ac in toto erat perbella. Serici quam facile fantasticas peliculas hollywoodenses superant.

Die Iovis in taberna haud procul Aldgate apud londiniensem societatem forteanam acroasem de Luna et amentia auscultavimus. Sermonem habuit vir, minister in sanatorio. Putat Lunam pro certo vecordiam incitare, et permulta ad studia e tribus saeclis referebat -- omnia quidem europeana. Nullum datum ex oriente, i.e. e populo cuius mythologia Lunae amentiam non attribuit.

Die Veneris apud Royal Albert Hall theatrum grex Dead Can Dance cecinit. Hanc enim diem solam in Britannia cecinit, itaque nullum erat sedile vacuum. Dimidia paene pars omnium amicorum londiniensium aderat, attamen perpaucis obviam iimus. Gavisi saltem sumus videre vicinam South Kensington gothicis frequentem. Numquam in Royal Albert Hall antea fueram. Ingens est, praealta erant nostra sedilia, procul in profundo scaenam despectabamus. Primum musicus David Kuckhermann tympanas Hang nomine (quae recenter in Confoederatione Helvetica ortae sunt) canebat ; tam insolitum sonum quam pulchrum faciebat. Dead Can Dance ipsi vere mirifice canebant, ut omnes qui aderant ut somniis attacti dulcissimis adfirmant. Omnia carmina non novimus, haudquaquam quidem rettulit ; signum est musicorum optimorum, cum audientes carmina ignota tamquam sua dilectissima amant.

Die Saturni apud Bishopsgate Institute agebatur Conventiculum larvarum londiniense. Multas auscultavimus acroases : de numine Springheel Jack nomine, de larvis in ferroviis subterraneis, de manibus in theatis noscomiisque, de diris tegumini sarcophagi aegyptii in Museo Britannico, de vampiris in sepulchreto Highgate, de lemuribus in bibliotheca Senate House, de Poltergeisto enfieldensi. Nadia et amicus suus Mel aderant, cum quibus comiter prandimus, et imperitiam nonnullorum rhetorum academicam agitavimus. Hac nocte fabellam de larva finivi.

Die Solis ad Bibliothecam Britannicam iimus. Exhibitio nunc de libro On the Road Iacobi Kerouac agebat. In arca vitrei illud volumen ostentatur, in quo tribus hebdomadibus dactylographice librum perscripsit. Longius est volumen spatio exhibitionis. Non totum igitur evolutum'st ; pars prima et dimidiam secundam partem patent. Horis duabus Mel omnia legebat, dum ego in thermopolio bibliothecae fabellam propere exscrispi et libro Ritteri Prellerique de philosophia graeca studebam (plus de hoc alias). Domi vespere fabellam anglice reddere coepi ; hodie conficere me oportet. Utinam omnes mihi amici latine legere possent.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit