Die Iovis Tina apud nos cenam pelliculamque gustavit. Menses, ut sentitur, eam non visimus&nsbp;; quam longae iam sunt ei crines ! Quoquomodo colloquium de lusis ordinatralibus in feminismum vertit, deinde parentes moribundos tractavimus. Peliculam rectoris Todd Haynes Far from Heaven spectavimus ; pulchra est coloribus autumnalibus, et valde visenda, sed et facit ut spectatores Americanam et saeculum 1950s oderint.
Die Saturni feriae librorum apud Institut Français in vicinia South Kensington agebantur. Mane e diaeta discessimus ne sero advenientes tabulas vacuas inveniremus : optimum consilium. Bis tanti emptores quam tabulae aderant, et nil boni diu in acervo mansit. In toto XI libros carpsimus, e quibus solum III non erant bandes-desinées (libros pictos). In libraria francogallica haud procul Instituto libellum pergratum de Medea quoque invenimus.
Exinde ad septentriones vecti sumus. Mel voluit imaginem pampinorum secundum Guillielmum Morris in crure compungi, et compunctor suus dilectissimus tabernam in Harrow habet. Egomet exspectans in thermopolio fabulam (etiam) composui. Cum iterum convenissemus nuntium accepit Mel quod dixit Gary et Lorenam apud Intrepid Fox vesperem adesse, itaque in Vrbis centrum properavimus eos visendum. Post compunctum, ait Mel, dulce et decorum est in quadam Metal Bar bibere.