A.D. VI KAL. OCT.
In taberna The Bell (in limine viciniae Tower Hamlets) cum Emma convenimus quo apud Londiniensem Societatem Forteanam acroasibus adfuimus. Quatturor fuerunt rhetores habilitate gravitate voluptate valde dissimiles.
Primum sermonem (optimumque) habuit scriptrix Kate Griffin nomine magiam urbanam tractantem. Libros generis « fantasiae urbanae » scribit. Re vera postremum tales fabulas legi cum discipulus in lyceo fuissem, sed tam bene, tam fervide loquebatur ut sermo mihi persuasit libros eius probarem.
Dixit magiam ex miris vitae neque solum antiquis e carminibus in libris mucidis latine scriptis oriri (hic Mel et Emma me riserunt), sed vivam et hodiernam esse, mutari ut tempora, populi voce resonare. Ubique sunt in Vrbe latebrae, et horrores, prodigia et monstra et signa. In muris sunt pictae imagines, quas ostendebant : animalia numina homines pictos, formas versicolores ac incertas, sententias, characteres. Archetypa antiqua videntur multis in locis -- hic depingitur draco, illic magus, hic venefica, illic angelus. Species habent hodiernas, potestatem veterem.
Mysteria (et sensu recenti et antiquo) urbi hodiernae adsunt ; legiones ignoti vias et officinas purgant quas nemo animadvertit. caeci sunt conspectu turbaae. Atque mysteriosius : quae sunt numina vel furentes qui calceos singulos in summa tabernacula autoraedorum publicorum ponunt ? Deos novos creamus, antiqua in hodierna miscentes. Novos habemus ritus, leges magiae mutantur et perdurant.
Secundus rhetor de labyrinthis Londinii amissis multa fatus est. Labyrinthos enim amo, sed nesciebam quid deoratione cogitarem ; iucunda est scientia praeteritorum, sed sine vestigiis nihil invisere possum.
Tertius de maledicto rock-n-rollensi oratiunculum habuit. Grex musicorum Eddie and the Hot Rods, cui nomen numquam vere audiveram, imaginem illius magi Aleisteri Crowley olim pro disci tegumento carminis Do Anything You Wanna Do, quo titulo plane dictum crowleyense praeclarissimum « Do what thou wilt shall be the whole of the Law » commmonefacit. Quid dictum vero Rabelais antea expressit (fay çe que vouldras), ac antea enim Sanctus Augustinus (dilige, et quod vis fac).
In calvaria Crowleyi aures illius muris Mickey posuerunt ; hanc propter inreverentiam credebat grex citharistam Jimmy Page eos defixisse. Sic tota narratio... videlicet non me placuit. Peius autem elicuit : iste latrator superbus, qui semper his eventis adest interloqui petens, sapientiam suam profudere debuit. « Scito, rhetori vel omnibus spectatoribus inquit, dimidium dicti solum recitasti ; tota sententiola est Do what thou wilt shall be the whole of the Law. Love is the law, love under will. » Hic isti fautores Crowleyi quam sapienter adnuerunt. Responsit rhetor solum : « Oh. » Atque quameloquenter expressit rem. Quoniam qui vel occultismum vel Crowley curat, novit. Qui non novit, non curat.
Quartus erat poeta qui cum cane per paludem Hackneyensem errat. Est, ut dixit, mundus alius, in medioVrbe sed et longe remotus. mira sescentes ineffabilia inibi visus est, quorum nonnulla ostendebat photographas. Commonefecit meos olim errores apud flumen Lee, cum monstra et solitudinem petivissem.