A.D. VI ID. OCT.

Die Iovis nataliciorum Tinae causa ad tabernam Big Red iimus. Iucundam inibi noctem gessimus etsi alios Tinae amicos non noveramus. Tamen benigni sunt et garruli. Nihilum ullius momenti tractavimus, nisi senectutem, quae omnibus nunc imminet. Musica insolite dulciter (neque enim musica dulcis) canebatur, ut colloquentes non necesse clamoraremus. Sicera (temetum e pomis coctum) multum bibi, ut crapulosus die proximo laborarem. Eheu, quot sicera nocte « scholari » (ut dicitur) bibere debeam iam nescio : discendum'st. Rumor apud laborem volat, fama quaedam oritur.

A.D. IV ID. OCT.

Diem Saturni ocupatissimum gessimus. Mane autumnali e diaeta progressi sumus Museum Londinii Canalium petitum. Postera hebdomade in labore casu fueram prope mensam receptionis cum libellos exhibitionem nuntiantes attulit fautrix musei. Dixit exhibitionem mirificam, et insolito in loco -- puteo glaciei -- sitam ; porro spectatores galeas gerere debere. Statim libellum cepi, epistolamque electronicam Melli misi. Tesseras in rete confestim nancta est.

Cum advenissemus igitur galeas plasticas nobis dedit dictrix, dein binas scalas ferreas in primum puteum descendimus. Putei solum XV pedes effossi sunt ; aetate victoriana fuerant profunditate pedes XLII. Parvum post sermonem ductricis de historia puteorum ac mercaturae glaciei, in secundum puteum iimus. Exhibitio (eae artifectricis Lyndall Phelps patroni Institute ofPhysics) particulla sub-atomica, neutrinones, et eorum cameras subterraneas quo philosophi naturales eis (necesse) studerent commonefacit. Intuentes quam lente circumgessi sumus. Describere bene nequeo, nec photographa decent. Hic videas :



Reliquo musei inviso ad Asia House iimus ut exhibitionem Harmonious Co-existence – Sharing Taoist Culture inviseremus. Photographa et vestimenta e monasteriis (inter alia) Taoicis ostendebantur. Bene taoismum hodiernum explicit ostentatque. Inibi Mel de religione libellum serice anglice francogallice scriptum adepta'st : quam utilis studiis eius !

Dein in thermopolio propinquo horam refoveri constituimus. Dum Mel librum legebat, fabulam componere conatus sum. Eheu stylus elegans, quem Mel decem abhinc annos mihi donum dederat, quem igitur maxime amo, recens moribundus tandem sanguinolente (atramentolente ? quippe stillat sicut pugio homicidae) vita defunctus est. Quam triste eius mortem agnovi, invite agnovi mihi novum stylum necesse. Scripsit, dum scripsit, bene. Haud procul eramus a magna taberna Paperchase nomine. Papyros utiliaque ad artifices sed et quoque nugas luxus immanis vendit. Magna inest arca vitrea stylis plena. Plerumque pretiosiores ; maxima eorum pars centum libris, nonnumquam CCCC, constat. Propterea venditrix post mensam superbior erat nosque evidenter despectabat. Quoniam vera optimas die Saturni in taberna prope Euston laboraret... In fine stylum vile emi. Bene eo graece scribere possum (versu Iliadis primo probavi) et similis est stylo Mellis. Si eum non adamavero illi dabo.

Superbia victa ad librariam iimus. Librum de feminis et facetia classica in Graecia inveni, quae inter alia et tragoediam et poetrias Sapphun Korinnamque tractat. Mel enim libro pellecta'st. Videlicet semper librum de antitquitate emo si illa quoque vult legere.

Vespere ad viciniam Stratford iimus ut spectaculum comoedorum Robin Ince et Josie Long cum cantatrice populari Grace Petrie spectaremus. Magnificum, ut semper.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit