Ebrietatem non peto sed persaepe invenio. Alcohol sententias meas, videtur, semper solvit. Utinam claritas hoc statu divo semper mihi veniat. Nonnumquam claritatem accipio et clare sentio et disertissime scribo. Quoniam sententiae statu ebrioso veriores sunt quam illae quae sub ratione solida celantur.

Ecce! Quam celerissime stilus meus volat cum ita ebriosus sum, neque plus neque minus. Aliquando medicamenta desidero psychotropica quod eis instinctus olim epistulas magnificas scripsi. Epistulae autem numquam missae sunt, vel propter vesaniam vel propter enim probitatem illarum dicere non possum. His anima ipsa mea nudata est et veritus sum ne illae epistulae oculis humanis legantur.

Probitatem semper peto. Quos admiror qui foris cum familiaritate scribunt vel dicunt, sed nimis vereor ut res occulta maneant. Si istas epistulas vetustas invenire possum, eas edere me oportet. sine nominibus, nihil timendum.

Credo eas manu mea non delevisse, vel saltem spero.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit