Memoria incitata'st. Semper mihi dico, memet enim hortor vel posco, memorias vetustas venustasque exscribendas esse, ne marcescant, ne evanescant. Heu non saepius nec satis verba trans aetates protrahere ut sententiae sententiolaeque antiquae stylum mulcerent.
Narratiuncula non numquam repeto, noctu in potatione, quo eloquentiae non opus est. Horis tamen sobriis maxime cum cura cara praeterita explicam.
Hodie est mane solitum. Dies hiemalis, ferroviae frequentiores, ego fatigatus. Ad thermopolium in loco ferroviali ii elixir vitae petitum. Nova laborat tabernaria italica ; tam laeta hodie ut laboras cantaret. Ita memoria commovebatur.
Nam aetatis memini, sed annos numerare debeo. Caerulea tum in domo incolavi, secundum inter gregem amicorum artificum cum quibus iuventutem scelere agebam. Haud procul in via Roosevelt stabat popina, quo vespere nonnumquam solus ambulabam utmagno cum poculo caffeae hieroglyphis aegyptiis studerem.
Dies eratautumnalis. Crepusculum dimidiam urbis partem voraverat, sol alterum coeli dimidium etiam fucabat, dum ego domo profectus sum multis libris munitus. Mensam vacua in popina eligi, in studia totum animum verti. Noc incurrens mox fenestras popinae ingentes nigrescit. Languidum lumen lucubrationes adiuvabit ; fovebat nec erat somniferum. Praeter patronam tabernariam et verisimiliter coquum caelatum, horam solus eram in popina. E disco in stereophono vox Gulielmae Holiday volitabat. Semper inibi Jazz bonum auscultatur, qua de causa frequentabam.
Patrona in culinam evanuit, caeco cum coquo colloquens. Tabernaria perambulabat, hic otiose purgans illic nequiquam ordinans. Stereophono neglecto musica desiit. Tabernaria dein canere coepit, eius melos hoc illius Lady Day simulans. Quam carmen medullitus exprimebat. Quam dulce sonum, quam tristeloquentiam e labris gliscere audio. Me statim e praeteritis longinquis extraxit. Tanto coram carmine, quis pharaonem divinum laudaret ? quorsum res gestae rampnitis magni ? quid sapientia deorum valeret ?
Pro certo hoc sescenties narravi, cum crepusculum me momentorum commonefecisset. Debeo autem in papyro omnia denotare. Haudquaquam puto me obliturum iri, sed talibus momentis immortatitas decet. Nonnumquam evento nullius momenti omnes horae divinae conticescunt.