Mater Mellis infeliciter nobiscum die Saturni demorata'st. Bene, confiteor, se gessit, attamen haud minime grata fuit ista familiae necessitas. Omnia enim despectat, ut difficiliter incommodeque cum ea tempus degamus.

Apud Bibliothecam Britannicam exhibitio de aetate georgiana (ab MMCDLXVII ad MMDLXXXIII a.u.c.) in Britannia agitur. Haec, ut speravimus, ei controversiam non provocavit. Solum de vestimentis luxuque balbutiabat ignorantiam paene iactans. Hoc dicto, exhibitione ipsa valde fructi sumus. Scilicet ego, sed et Mel quoque de saeclo non multum cognovit, itaque multum didicimus. Tot thesauri aderant, e quibus exemplar nuntii in actis diurnis de naumachia trafalgarensi, enchiridion de scortis Londinii, et tabula Vrbis vetus nos maxime delectabant.

Date: 16 January 2014 05:30 am (UTC)From: (Anonymous)
Incommodum semper fertur cum cognatis uxoris maritive tempus metiri: nam fere idem fertur esse ac coram iudicibus stare accusatum inscripti maleficii. Generibus litis inversis olim dictae sunt "uno animo omnes socrus odisse nurus." Sed gaudeo illam non nimis male se gessisse. At plura, quaeso, nobis dicas de enchiridio scortorum Londoniensium :)

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit