Heri vespere in theatro Greenwood prope Pontem Londiniensem cum Melle et Robino conveni, ut more nostro una fabulam graece actam spectaremus. Hoc anno apud King's Aristophanis Vespae agebantur. Ut solemus, Mel et ego fabulam spectaturam perlegimus ; editionem loebensem, ut in ephemeride supra scripseram, recenti cum tranlatione emimus ne versionem obscaenitates purgatam pateretur.

Qua fabulae tralaticione ad supertitulos exscribendos usi sint vel aptaverint, nescio. Sermonem recentissimum enim vidi « twerking » τὸ σαυλοπρωκτιᾶν reddiderunt (quod Loeb « the hoochi-coochie » transtulit), attamen conabar actores sine auxilio supertitulorum auscultare.

Perridicula erat fabula. Actores tantundem gavisi sunt quantum spectatores. Antiqua cum nuperrima mixta sunt, ut comoediae decet. Omnis mima, omnisque actor magnum phallum gerebat. Videlicet malo tragoediam, sed pergrata erat nox in adyto Thaliae. Melius, inquit Mel, spectare comoediam quam legere.


------
Sed fabulam legens ne poteram quidem hanc imaginem ex animo fugare :


« Τί προσεδόκησας · τὴν ἐγκεντρίδα ; »

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit