Bibliotheca Tower Hamlets Local History Library & Archives, quo laborat Mel, multis eventis Mensem Historiae LCBT celebrat. Heri primam e serie aroasin dedit Mel ipsa. Hebdomades enim per apothecas oblitos thesauros caecosque inquirebat. Omnia paene quae ad historiam cinaedorum in vicinia Tower Hamlets attinent ita repperit ut acroase ostentaret. Tabulas IV in exedra libris libellis codicillis frustis ex actis diurnis sectis plenas ordinaverat, quas lodicis atris celaverat, quas oratione alternas, secundum aetatem, patefaciebat.
Veterrimam narrationem, e saeculo XVIII eoque tempore in actis The Gemtlemen's Magazine exscriptam, primum explicavit. Saepe per aetates in libellis actis diurnis libris enim narrabatur, ut mythus viciniae. Breviter : Mary East anno XVI suo vestem mutavit et nomen et ipsum sexum. Deinde ut James How cum amica XXIV annos vixit ; vir et uxor erunt, patroni cauponae in vico Poplar the White Horse nomine, honesti honoratique ab omnibus in vicinia. Hic eundem locum legas, qui apud the Gentlemen's Magazine impressus est.
Perpauca, eheu, inter saeculum XVIII et XX. Multae vitae de hominibus praeclaris, sicut Angela Burdett-Coutts, simpliciter ab ulla sexualitatis mentione abhorrent ; e.g. hoc locum illo confer.
Quidam libellis et frustis actorum diurnorum arcam donavit, qui ad luctum iuridicialem annorum 70s et 80s attinent. Inter alia, erat nuntium mira cum imagine : bibliothecae quondam patrona libros proscriptos (quippe cinaedos seu lesbiadas tractantes) a sodalitate cinaedorum donatos accepit ut foris iniustitiam legum denuntiaret.
Scriptor pictoris vitarum bibliothecae legatum donavit, imaginum delineatarumm libros picturasque. Is pictor nudos ab annos 60s coram aedificiis viciniae praeclaris pinxit, et enim amanti suo (senem nunc etiam viventem) quam primum obviam ierat cum ambo in bibliotheca laboravissent.
---
Post acroasem patrona Mellis nos cum amiculla sua et amicis suis sapphicis ad tabernam invitavit, quo horas colloquio potationeque sumpsimus. Cena igitur mihi fuit sicera.