Quod esse credo? Deum non credo. Fortasse sum agnosticus. Immo, inter agnosicismum et diffidentiam sto. Velim deum exstare. Voluntas mea tamen sola mundum non mutat; saltem voluntas non potest sine arte magica. Atque magicam ipsam non credo nec exstare nec non exstare. Hanc quoque veram essse velim. Talem magnum me non opinor ut omnia quae mihi placeant in caelo mundoque exstare debeant. Quantuscumque sit mihi solipsismus, tamen talem stultitiam non patior. Atque stultos odi qui se opinantur sapientes sed nihil credunt nisi quod convenienter cum praeceptionibus aptat.

Vix fidem peto quoniam non me sentio vacuum esse sine illa. Sed nunc mei est percontai: habuine vel umquam vel habebam quiquam fidem? Mihi infanti parentes dicebant Deum esse et ho credebam, namque omnia credebam, donec ipse ratiocinari coepi. Memini, puer verebar verba imporba pronuntiare, quod Iram Dei in me excitare nolebam. Atque in ecclesia docebam me esse peccatorem, tamen infans bonus oboediensque peccatum nullum enumerare poterat. Non intellegabam donec dubitavit, dein audiavit et mendacia repugnantia errores ex ore sacerdotum animadvertebam. Mox Deus factus est deus, unus deus fabulosus e multis de quibus in libris legere possem, si modo vellem.

Atque saepe legebam, quod mythologiam et fabulas de larvis daemonibusque me semper attrahunt, immo si bene scriptae sunt. Sic avide studebam res occultas ut quod ultra naturam celatur discam. Quae autem ibi inveni, maeste, solum sunt levitas et stultitia talum librorum. Libri mendaciis erroribusque pleni et male scripti me nihil docebant nisi odium ineptiae. Pauci parvas sapientiae gemmas continebant sed maximam partem haec gemmae opiniones meas non mutabant sed solum de aliorum opinionibus mihi dicebant. Fabulae gentium mythologiaque etiamsi mundi secretas non aperirent, tamen multas fortasse subiciebant. Atque libros inveni quorum natura alia est aut vidatur; de jhis reticeo quod sententias meas de horum auctoritate nondum certo habeo.

Postea --quod non sine haesitatione parva fateor-- breviter magiam gustavi. Olim, lingua hieroglyphica Aegypti antiquae scita, invocationem deae Bubasti scripsi, et in papyro vero et cum atramento in quo lac mixtum esy, quoniam principia magiae intellegebam tametsi ea non credebam. Precesne auditae sunt? Dicere non possum, quod nescio quare postea res accidisse. Alias, tempore difficultate, bracchia, vel potius vulturis alas, deae Thebanae me complecti sensi. Sed eo tempore raro et male dormiebam; ita aut deam e caelo aut simulacrum ex insomnia fuisse pariter putem. Sunt autem qui stolide et sobrie larvos magiamque credunt modo si naturas rerum veras non intellegunt nec considerant; propter hos dubium me non funditus consumpsit.

Tamen nihil certo aut credo aut nego.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit