Quam bella imago me contristavit ! Tres dies magna in collegii aula exhibitio operum discipulorum scupturae studientium agebatur. Re vera exhibitio in situ unum diem solum stetit ; primo die tertioque ad aedificanda dicipuli magisterque condiderunt aut recondiderunt.

Erant, ut semper, et bella et ridicula et terribilia. Una imago ex omnibus laudes ubique attraxit : Nonne equum vidisti ? Quam equum ! Quis equum illum fecit ?

Procul dubium mirabile visu. Equus ille e transenna fibrarum metalli, sicut saepicula quae haram gallinarum includit, aedificatus est. Cavus est, transenna formam -- pellem iubam caudam -- describens. Trans corpus videre potest spectator, sed oculi in superficiem manere volunt. Magnitudine adaequat equo viventi.

Ego olim monstum ex eadem transenna sculpsi. Hominis magnitudinem habebat, et cavum erat eodem modo. Eodem quidem modo videtur aedificari. Sic finit similitudo.

Monstrum meum erat planum, rudum, simplex. Non subtiliter factum, immo impolitum. Quid gestu exprimit credo me infabre effecisse. Tantopere sollertia creator equi praecellit. Monstrum tranquille sedit, equus saltat, ardet, spirat. Torosus est et formosus, ferociter incitatus. Vere, ut scribit Xenophon, « οὕτω δὲ καὶ ἔστιν ὁ μετεωρίζων ἑαυτὸν ἵππος σφόδρα ἢ καλὸν ἢ δεινὸν ἢ ἀγαστὸν ἢ θαυμαστόν, ὡς πάντων τῶν ὁρώντων καὶ νέων καὶ γεραιτέρων τὰ ὄμματα κατέχειν. οὐδεὶς γοῦν οὔτε ἀπολείπει αὐτὸν οὔτε ἀπαγορεύει θεώμενος, ἔστ᾽ ἄν περ ἐπιδεικνύηται τὴν λαμπρότητα. »

Praesens sua lautitia me inrisit. Praeteritus me splendidiori inrisit memoria.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit