Somniavi me somniare. Vero haud rarissimum est eventum, nec mihi nec, ut libros de anima intuens didici, aliis.

Quam primum anno meo XIV mihi accidit. Somniavi tumme dormire, mihimet in lecto in cubito meo : omnia quidem in principio solita videbantur. Nox erat et crassis in tenebris mugitu gravi auscultato statim experrectus sum. Forma incerta in cubitum obscurum inire vidi, immo sentivi. Monstrum eratingens, horridum, difforme. Ad me venit, in pectore sedit, Terrifico pondere me comprimebat. Non poteram moveri nec spirare. Volui enim vociferari, ne vocem quidem iam habui.

Subito vere experrectus sum ; aestatis sol matutinus radiis ardentibus cubitum inluminabat.

Multum posthac in libello contra superstitiones de talibus incubis legi. Videlicet numquam credidi me aliquid praeter naturam passum esse, sed et non cognovi alios idem passoss sese vere a monstris seu anubus malis oppugnari putasse. Ego semper cum expergiscerer verum mundum agnosco. Heu, somnium, dum somnio, quoque verum videtur. Sed de hoc alias.

Heri nocte medio iterum somniavi me somniare. In somnio somnii cum amica Rhiade colloquebar. Quodam in thermopolio sedebamus, quod, nunc considerate istud Café Paradiso seattlense esse -- eius summo in tabulato -- adfirmare possum. Longe et familiariter garriebamus. Deinde esperrectus sum. Materia sermonis adeo mih ianimum percussit ut propere conloquium exscribere conatus sim. Attamen etiam memoria verborum exolescebat.

Deinde vere experrectus sum. Memoria huiusin somnio memoriae etiamnunc magis palluit. E lecto emicui papyrum petitum stylumque ut sententiolas in somnio et somnium ipsum enotarem.

Mane in mensa prope ordinatrum frustum papyri inveni quod scripturam nocturnam fert. Hoc autem vere accidit.

Date: 9 April 2014 01:02 am (UTC)From: [identity profile] nemo oudeis (from livejournal.com)
Sunt qui negent somnia esse in memoriam revocanda: somniis enim animum se purgare, metus angoresque expellere, quos non prosit iterum in animum inducere; dolorosos autem melancholia affectos saepius somniare (ad animum purgandum) minusque igitur ad altissimum soporem, quo corpus potius quam animus reficiatur, pervenire, sed expergisci iam defessos; quibus prosit inter somnia excitari (saepe igitur per noctem), nam corpore saltem mane refecto animum melius se habiturum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit