Somniavi me in collegium revenire, non iterum discipulus sed conventiculi causa. Advenientem in dormitorio « A » minister me demorari iussit. Clave accepto sarcinam ad cubiculum seu immo cellulam tuli. Vestimenta in arce posui, varia neccessaria in thecis ordinavi. Eheu, libellum carissimum, illud Buch der Lieder Henrici Heine (sc. editionem Reclam), quod ubique mecum teneo, quoquomodo perdidi. Frustra per omnia quaesivi, tandem spe demissa constitui e dormitorio discedere ut ad forum scholasticum ambularem. Quam longe -- viginti enim annos -- afueram, tamen itineris inter domitoria et forum totius memini. Primum trans campum ludorum, dein sub marmoris fornice triumphali, dein praeter lapidis templa deorum in viam sacram ivi. Pyrimidium aureum in summo obelisco radiis solis occidentis flagrabat dum forum attingo. Servi aedificia collegii claudebant, ut non in bibliothecam ire possem. Itaque in aedes sodalitatis discipulorum veni cibum petitum. Thermopolium et popinella etiam clausa sunt, sed ministra benigna mihi panem dedit. Non frigidus vesper vernalis ; reveni igitur in forum laterum rubrorum. Trans forum, inter aedificia gemella philosophiae naturalis et mathematicae sacra tandem in silvam progressus sum. In luco stabat castellum. Magna porta in moenibus hiabat, intus lux et musica lyrorum. Cupide inii, et Christina me salutavit. Mihi dixit se librariam suam, illam Treadwells, quod iterum crescuit, maius in aedificium migrare debuisse. Itaque hanc arcem antiquam emit. Exinde me ad ritum paganum media nocte in aula acturam invitavit. In herbis, flavis circumdatis floribus -- eiusdem coloris est libellus amissus -- sedi ut expectans panem ederem.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit