Convivium in taberna Shaftesbury actum'st, ut omnes Tinam valere iuberemus. Cum ea vix colloqui potuimus. Amplectabamur autem et lachrymas eius detergebamus. Praeterquam tristitiam, quae convivis imminebantur, omnes gavisi sunt. In principio Simoni et Gary & Lorenae obviam iimus. Smaf mecum longe de scriptore furenti Antonino Artaud sermonem habuit. Is videlicet opera artaudensia numquam legit, sed magno cum horrore spectavit amicullam Nadiam scripturam eius vecordem scholae causa animadvertere. Gothici saepius Artaud ignorant ; incredibile quidem dictu, quippe Bauhaus de illo carmen cecinit. Fran et brevius CJ quoque, et Georgie, et Poggs aderant. Libenter cum eis, quos raro inviseremus, sermocinati sumus. Psyche musicam in discos attulerat, etenim multa nocte quidam eae pianoforte canere persuasit.

Scilicet evito de discessu scribere. Octem iam dies Tina Londinii remanebit. Vix possum credere illam vere abituram. Die Veneris iter in fines Sericorum faciemus. Cum revenerimus, etiam ex urbe discesserit. Dixit nobis mundum hodiernum parvum, sed nequeo quin verear ut illi iterum obviam eamus. Certe amicitia spatium superare potest, hic autem discessus insolitius videtur. Magis a maerore fugit quam novam in vitam praecipitat. Mihi confessa'st se non compotem animi. Apud matrem incolabit ; animum dolorosum non delenebit. Quorsum metuo ? Quod accidet, accidet, et puto, aut immo spero, amicam sat fortem ut mala vincat, ut arte praecellat, ut beata quondam fiat. Non abeo, ait, ad aeternum. Nonne ad aeternum ?



----



In media schola ambulantem discipula quaedem sub me cucurrit. Heus ! inquit, te semper ibi conspecto : volebam rogare num te photographare possim. Dubitavi, inopinata petitione confusus. Quamobrem ; inquam. Fabulam, inquit, scribo. Habitum cool habes, qui personae valde deceat. Volo photograpum quod magistrae vestimentorum ostendere possim ut idem faciat.

Nescio quis e nobis maius erubuerit. Pro certo adsensus sum ut artem et academica foverem. Nemo me photographum poposcit postea quam coma mohicana detonsa'st. Plane desueveram.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit