Die Solis ullo sine diei consilio mane experrecti sumus. Lentule in atrio cum caffea resipuimus, dein ientaculum in popinella petiimus. In rete (per telephonum mobile) exhibitiones Londinii recentes perspeximus, ut denique decerneremus ad Museum Philosophiae Naturalis ire. Exhibitio inibi de Magno Hadronum Collidore apud CERN agitur. Heu, parum theoremata exponit. Nonnulla de collidoris actione explicit, sed plerumque de vita physicarum physicorumque et machinatorum machinatricumque historiolas narrat. Primum conventiculum clausa in exedra simulat, quo duo physici summatim experimenta et instrumenta enodunt, dein physica inventum particullae Higgsensis nuntiat. Simulatio non valet, quippe saepius e conventiculo erraret, atque ad passiones saepius attineret, nec ad physica. Voluimus discere, non passim fingere nos adesse. Neque in libraria musei libros invenimus qui theoremata ipsa tractant ; malunt scriptores investigationem vulgare. Nimis autem queror. Museum est gaudium, et aliis maxima cum laetitia fruebamur.
Bloga Latina
Ad Montem Heliconium
De rebus hodiernis
Dodecafonia
Et in Arcadia ego
Expositio Internationalis
Familia Romana
Flaua Minerua
Homo Ciceronianus
Homo fuge !
Iconoclastes
Insula somnium
K. Mercatorius Reginaldus-麻鹤楼
Liber uiaticus Eudemiae
LLL
ラテン語で遊ぼLudamus latine
Opus scholaris
Pastrix
Populus Alba
Prudentia et Cultura
quodiversusabis
Robertus Tener Grammaticus
Samson Blogistes
Scripta Subsiciva
Scriptorium Academicum Latinum
Sententiae Discipvlorvm
Septimana Latina
Sulpicia
Thersites
Verba et Facta
Vir Cum Pluteo Pleno
De rebus hodiernis
Dodecafonia
Et in Arcadia ego
Expositio Internationalis
Familia Romana
Flaua Minerua
Homo Ciceronianus
Homo fuge !
Iconoclastes
Insula somnium
K. Mercatorius Reginaldus-麻鹤楼
Liber uiaticus Eudemiae
LLL
ラテン語で遊ぼLudamus latine
Opus scholaris
Pastrix
Populus Alba
Prudentia et Cultura
quodiversusabis
Robertus Tener Grammaticus
Samson Blogistes
Scripta Subsiciva
Scriptorium Academicum Latinum
Sententiae Discipvlorvm
Septimana Latina
Sulpicia
Thersites
Verba et Facta
Vir Cum Pluteo Pleno
Expand Cut Tags
No cut tags
Page generated 12 January 2026 11:57 pm
Powered by Dreamwidth Studios