Iampridem, ut sentio, ephemeris a me alget. Nimis facienda sunt; nullum tempus ad scribendum vacabat. Sic brevium hebdomadis ago.

Multa cum Alice fecimus, sed nihl insolitum vel insigne. Cum ea saepe de dissimilitudinibus morum Americae et Britanniae collocutus sum. Infans Alice quoque ibi habitavit sed adeo iuvenis tum fuit ne omnes recordata sit. Spero Mellem et me mox Britanniam demigraturi; Britaniam intellego suas culpas habere, sed plus quam hac terra me placet. Atque vicina est Europa, et iter illuc facilius faciamus.

Apud bibliopolam librum Propertii inveni. Confiteor me eum ignoravisse donec liber mi nomen eius ostendit. Hunc librum perlegere volo, sed fortasse expectare debeo ut in aeroplano librum latinam habeam. Me enim oportet Germanice in aeroplano, et cotidie donec profectus ero, legere, sed linguam latinam amo et nolo sine illa modo breviter horam agere. Librum autem Hemanni Pinnowi de historia Germaniae (simpliciter nomine Deutsche Geschichte) iam lego. Scriptus est MCMXXXIX. Vellim ante iter perlegere, quod adeo est magnus ne in sarcina sub sedile accommodetur.

Alice manifeste est soror Mellis: cumulus librorum quos hic emit iam plus quam pedem altitudinis stat.

Labor quoque mihi exstat et, nisi clades accidit, permanebit. Vale, sportula!

Post novem dies Mellem duxero uxorem, dein postea in Berolinum navigabimus. Nescio me ante reditionem nostrum scribere posse. Omnes tum narrabo.

Date: 11 November 2003 12:52 pm (UTC)From: (Anonymous)
unde dedicisti linguam latinam?

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit