Apud theatrum Southwark Playhouse fabulam Tres Sorores Antonii Čechov spectavimus. Nova est interpretatio a dramatis scriptrice Anya Reiss, quae scaenam aetatemque mutat ; nec in fine saeculo XIX provinciali in oppido rossico sed hodie apud legationem britannicam in propriori oriente agitur : sermo recens vestimentumque, sorores Londinium nec Moscam desiderant, etc. Nomina autem non mutata : aliquando valde disiuntcum videbatur. Neque improbo quidem fabulam, quam maxime amabamus.

Mel volebat spectare quod Paul McGann, qui erat octavus Doctor Who, partes Alexandri Veršinin agebat ; alium spectatorem auscultavi amicae suae eandem spectandi rationem confiteri. Mihi est semper histrio qui partes epiprononymas in pelicula Withnail and I actus est. Praecellens erat Veršinin philosophicus. Omnes enim actrices actoresque quam bene gerebant. Sorores praecipue, ut debent, familiaritatem dulcissimam inter sese exprimebant.

Malo semper opera čechovensia spectare quam legere. Tamen in theatro libellum emimus, qui totam interpretationem novam ferret, ut eam cum versionem solitam compararemus, quam egomet postquam in lycaeo discipulus fuissem non legerem.

Primo dimidio fabula sicut comoedia paene agebatur, exinde gravitas magis magisque oriebatur. Etiam fabulam in mente agito, quippe animum percussit, ferme perturbavit. Nuper de disciplina et studiis cogitabam. Pro memet vere omnibus coeptis studeo et scientiam peto, sed velim quoque saeculis futuris aliquid vel bellum vel utile legare. Nihilominus intellectus optimum praemium, cupiditas maxima. Fabellas igitur et vanas narrationes et ludos recens seposui ut ardenter philosophiamque philologiamque peterem. Eundem metum ac Veršinin sentio, qui читаю, ait, я много, но выбирать книг не умею и читаю, быть может, совсем не то, что нужно, а между тем, чем больше живу, тем больше хочу знать (multa lego, sed nescio libros eligere, et verisimiliter necessarios non lego, atque quanto vivo, tanto plura volo scire).

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit