Feria VI in Parasceve (qua die mortem dei celebramus non laborando) in Vrbis centrum iimus libros petitum.
Primum in popinella haud procul atrio ientavimus, velut diebus Solis Saturnique solemus. Nuper magna opera philosophiae et tractatus avide legebam, ut de aliis difficiliter loquerer. In rete enim exemplar Fragmentorum Praesocraticorum ab editoribus praeclaris Hermano Diels et Gualterio Kranz curatum investigavi. Praeter magnum pretium Mel me hortata'st librum (qui codicibus III complectitur) emerem. Cur tanto cum dubio mihimet pecuniam expendam, nescio. Quam bene me curat Mel.
Digredior autem. Recens in rete tractatus de philosophia mentis lectitabam. Nam, nonnumquam philosophorum opera lego cum quibus valde dissentio, quoniam legendo reprehensiones et refutationes excolo. Tractatum Meaning in Life Without Free Willigitur a Derk Pereboom scriptum legi quo liberum arbitrium negat. Plerumque ad quaestiones morales pertinet, et conclusiones iniquas extrahit. Cum locum quendam legissem, statim noveram auctorem virum americanum e gente europaea ortum :
Dum edebamus de tractatu garriebam, cuius stultitia me percusserat. Melli locum ostendi, quem derisit. Thesin eius et explicui.
Exinde ortum'st conloquium de libero arbitrio. Quam me delectavit ! raro enim philosophiam per se tractat Mel. Historiam de libero arbitrio disputationum summatim exposui. Illa nequebat intellegere quomodo ullus nisi religiosus liberum arbitrium negare possit. Omniscientia, ut dixit, fortasse et omnipotentia Dei si mundum regat, liberum arbitrium vetet, sed mundus qui secundum leges naturales agatur, ita fato expers, liberum arbitrium habere debet. Non potest credere ullum negare quin Deum accipiat. Porro in oriente, ait, quo dharma est notio religiosa late diffusa, disceptatio non orta'st. Post ientaculum, dum ad locum ferrovialem ambulabamus, iterum ac iterum colloquium resumebat. Quam illius sapientia fruor.
Anteaquam librariam attigimus, in tabernam artis iter versimus, ut papyrum elegantem ad Melli codicem glutinandem emerem. Album requirit in quo photographas teneat. Papyrum rubrum cum imaginibus rosarum atrarum eligit. Dum tabernam perambulamus Mel casu arcem vitream stylis plenam conspexit mihique ostendit. Congeriem perquisivi ut stylum qui scriberet sicut illum, quem Mel mihi olim dedisset donum pergratum, invenirem. More meo stylum probavi primum Iliadis versum exscribendo ; calamus non placet quin litteras graecas pulchre fingat.
Exinde in librariam. Infeliciter omnia vidi nisi quos libros petivi : abest Theaetetus Platonis Sophistesque, abest liber a Clyde Pharr scriptus de grammatica homerica, abest enim fabella francogallica Thérèse et Isabelle, quam Melli volui donum dare. In theca sub libris latinis renascentiae libros de lingua accadica, hettheica, et graeca perantiqua « B lineari » conspectus sum, quae studia me semper pellicerent. Alia quidem coepta colere nunc opus est, ut illis inlecebris dulcissimis resisterem. O utinam....
Progressi sumus secundam ad librariam, sed obviam stabat taberna Forbidden Planet, quam Mel invisere amat. Libras pictas inibi invenit Mel, ego nihil. Postea desperanter paene viam ad librariam pergimus. Fortuna adsiduis favet ; non solum librum pharrensem sed etiam fabellam francogallicam adedptus sum.
Praedis ereptis in thermopolium. Mel totum librum pictum, historiam shakespearianam Hamlet serice scriptam, perlegit dum ego paginas LXV sermonis homerici exhausi. Cum medium librum attigero, ut credo, lentius progredi debebo, sed iamiam intellectus vocis atticae me maxime adiuvat. Nuper constitui -- heu forsitan sex abhinc menses constituissem, sed aegritudinis causa consilium adhuc seposui -- constitui Iliadem lente ac profunde relegere, neque carmen ut fabellam leniter transire sed immo cognoscere et sentire et funditus intellegere. Itaque necesse est studium vocis homericae penitum. Nunc coepi. Est et familiare et novum -- et pro certo gaudium. Studio tantae magnitudinis caepto, et studiis philosophicis eodem tempore resumptis, vitam denique ad meliorem vertere sentio. Spero me non dubitaturum, non erraturum, non desiturum. Hem, si clades studia rumpat, ad librariam revenire possum ut grammaticam accadiam nanciscar.
Dies Saturni studiosus erat. Mel multum in pugillaribus propere exscripsit, et cogitationes -- quales fuerint nescio -- et argumentum fabellae quam componere velit. Ego exercitationes e libro homerico molitus sum. Vespere ad Invocationem in taberna Minories iimus. Musica eheu non delectabat. Parum saltavimus, multum saltem cum amicis garriebamus. Omnes nuntia de itinere nostro petiebant.
Dies Solis erat otio deditus. Neque e diaeta quidem discessimus.
Die Lunae apud Emmam, sive apud patrem eius, quo amoribus ruptis fugerat, iimus. Bonum animum habuit, etsi se a societate abalienatam sentit. Ferrovia ex urbis centro ad meridiem vehi debuimus, quod iter horam consumpsit. In cubiculo sedebamus, vinum bibentes et de vita garrientes. De itinere (sc. serico) multum rogavit. Colloquium in fine ad artem vorsit, et vitam mihi quondam sculptoris... tamen de hoc alias. Quod vernus erat dies, nos per vias duxit ut viciniam ostenderet -- dum puella enim inibi habitavit. Iter per sepulchretum post ecclesiam catholicam errabat, dein in hortos publicos prope flumen. Otiosus dies apud Emmam oblectavit, sed speramus illam mox e provincia Londinium rursus migrare posse.

« Moreover, people typically do not become dispirited when they come to believe that success in a career depends very much on one’s upbringing, opportunities in one’s society, the assistance of colleagues, and good fortune. Realizations of this sort frequently give rise to a sense of thankfulness, and almost never, if at all, to dismay. »

no subject
Date: 2 May 2014 02:12 am (UTC)From:no subject
Date: 2 May 2014 08:28 am (UTC)From:no subject
Date: 4 May 2014 03:46 am (UTC)From: (Anonymous)