Stef, una e numero amicarum Mellis germanicarum, fuit iterum in Vrbe. Natalis causa diei Londinium peregrinata'st ut fabulas spectare, quod maxime amat mimas quasdam et actores britannicos. In Germania linguae et litteris anglicis studet. Tam bene loquitur ut nonnulli eam anglicam putaverunt ; vero melius fabulas shakespeareanas intellegit quam multi britannici. Fabulam cum histrione e serie Doctor Who (nova) Mel et Stef, duae germanicae aliae, die Veneris specaverunt. Volebat quoque Paulum McGann in fabula Sorores III spectare, itaque in vicinia Elephantis & Castelli nobiscum convenit. Una cenavimus, dein caffeam in thermopolio theatri bibimus. Puellas in theatro reliqui ut fabulam spectarent subscriptiones histrionum peterent.

---

Die Lunae ad exhibitionem Britain: One Million Years of the Human Storyapud Museum Historiae Naturalis iimus. Sescentes eheu exercitus infantium museum inruerunt ; feliciter dinosauros nec homines primigenos animadvertebant, ut exhibitione tranquilliter frueremur. Quam exhibitionem ! Etsi parva, multa ostendebat, et omnia bene explicat. Thesauri antiquissimi, quos cunctos mirati sumus, ubique aderant ; e quibus perplacebant tibia hominis heidelbergensis, cranium feminae neanderthalensis, calvaria et ossa hominum sapientium quae vestigia anthropophagiae fert, acies veterrimae hastae europeae (palus ligneus igne duratus), utilia lapidis (cum historia eorum evolutionis technologicae), ossa hominum beluarumque priscarum,
antiquissima in Britannia sepultura donis cum funereis. Historia evolutionis humanum animum Mellis obsidet ; fabellam enim de neanderthalensibus scribit. Exhibition valde animum percussit.

---

Heri fabulam victorianam, The Notorious Mrs. Ebbsmith, ab Arthuro Wing Pinero apud Jermyn Street Theatrum spectavimus. Credo me non satis laudare posse ! Histriones mirifice agebant ; amica quaedam Mellis, quae ipsa est mima, dixit fabulam ab histrionibus tam bene actam ut in scaenam revenire veretur.

Civitatem non solum suam sed etiam omnium gentium obiurgat Pinero, quod iniuste femina omnis a viro subiungitur, ut omnis vir, omnisque homo, opinione publica. Caute scripsit, ne mores victorianos offenderet. Attamen offendit, sed et famosa fiebat fabula quam populus avide specatavit. Scaena (Venetia) et eponyma persona, femina fortis callidaque quae moribus gentis obluctaretur, non paulum me libri Corinne commonefecerunt.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit