Studia homerica -- haud mirum -- me delectant. Cognitio linguae atticae valde me iuvat, attamen animo atticae linguae tincto necesse luctor ne formas atticas in loco homericorum exscribam. Exercitatione difficilissimum est sententias ex anglico in graecum reddere sine usu τῶν ἄρθρων, quae sermo homericus non habet.
Si e.g. datur sententia reddenda (sc. oratione soluta)
The achaeans adressed the son of Atreus, but he did not free Chryses.
scribenda est sententia
ἀχαιοὶ προσέεπον Ἀτρεΐδην, ἀλλ' οὐκ ἀπέλυσε Χρύσην
sed calamus attico sponte vult componere
οἱ ἀχαιοὶ προσεῖπον τὸν Ἀτρεΐδην, ἀλλ' οὐκ ἀπέλυσε τὸν Χρύσην
quae latine significat
hi achaei adlocuti sunt hunc Atreum, sed hunc Chrysen non liberavit.
Papyri mihi exercitationum sunt ἄρθροις -- immo pronominibus demonstrativis -- erasis pleni. Grammaticen procul dubie intellego, sed manus et animus haec verba parva inscite ponunt.