Ultima die exhibitionis Ruin Lust nomine museum Tate Britain visimus -- haud mirum, quippe ruinae maxime nos delectant. Exhibitio fuit parva, parumque picturas antiquas ostendit. Exitium Pompeiorum et Herculanei Iohannis Martin prima in camera pedebat, prope solum pendens ut minutatim intueremur. Ab ea ad ruinarum Romae et Angliae picturas iimus, Colisei et Pyramidi C. Cestii, abbatiarum, arcium, &c. Adfuit O mirum ! pictura a Iosephi Turner* quae me delectavit : illud Sunii templum Poseidonos noctu pulchre depingit.

Nulla autem pictura generis cuisudam (cuius exemplaria Florentinae apud museum Uffizi primum cognoveram, et cui nominis eheu oblitus sum), conspectus ruinarum fabulosarum depingentis, adfuit. Opera recentiora saepius conexum cum exhibitionis themati tenuiculum habuerunt ; et illa magna et delectissima pictura Vesuvii non ruinas ipsas, sed immo momentum exitii, causam ruinae, depinxit.

Tamen gavisi sumus. Pugillares nunc vult Mel ad carbone conspectus delineandum, cum ruinas ipsi invisamus.

---
* opera Turneriana non amo, quod oculis mihi nocent, quoniam omnino videntur sicut lenticulos novos requiro.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit