Tres dies, feriae argentariarum, actae sunt. Nunc ad alaborem cottidianumque reveni, et mora non satisfecit. Non nullum gessimus, vero sed non satis. Ferme fastidium vernalis consilia fucat.
Die Saturni ad Victoriam (locum ferrovialem) vecti sumus ut tabernam papyrorum et glutonationis inviseremus. Utinam e via prope Museum Britannicum migravisset ; sed cum collegium artis e vicinia migrasset, numerus emptorum valde minutus't. Nova autem taberna maior, etsi longinquior. Papyrum bellum invenit Mel, ut novum illi album glutinarem. Postea in vicinia thermopolium petiimus ut studeremus. Attamen librum homericum seposui ad longum locum in pugillaribus componendum, quem spero me mox confecturum.
Die Solis sepulchretum Highgate iterum exploravimus. Photomachina in sarcina algebat, quoniam sescenti picturas illius sepulchreti sub sole ardenti habeo nec nova requiro. Mortuis invisis iterum ad thermopolium ad studia persequenda.
Die Lunae apud Museum Britannicum exhibitionem picturarum sericarum invisimus. Iterum postea studia, iterum thermopolium. Saltem solitae mihi deliciae animum colunt.