Atque recens ludum personarum de Graecia Antiqua, de tempore post bellum syriacum inter Antiochum I Sotera et Ptolemaeum II Philadelphum proprie, germanice scriptum inveni. Gaudium est legere, et multa insunt verba graeca ut opus condiant. Auctor enim linguam graecam nescit, ut varia glossaria in rete, saepe errantia, consuluerit. Itaque ei corrigenda ostendebam et addenda subiciebam, quae omnia grate accipiebat. Bonum est, quod ad graecitatem et ad germanicatem una exerceor.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit