Austrinam ad oram iimus ut fabulam spectaremus et litus exploraremus. Eastbourne se iactat apricosissimum in Britannia oppidum esse -- heu heu, credo recte ! Sed fabula in Vrbe non agebatur et quam longe a mari aberamus. Parvulum igitur iter fecimus. Animo mari appropinquente incitato, in ferrovia hendecasyllabos componere conatus sum, carmen autem haud confeci. Nescio an metrum mutare debeam. In litore locum errabundum veteribus in pugillaribus propere exscripsi, quo sententias informes captavi ; fortasse has melius versibus exprimere possim, et carmen in orationem solutam mutandum.

Paene centum photographorum feci, quae etiam non excrevi. Credidi me plura dicere voluisse, sed recens obmutui.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit