Convivium, ut finem anni academici celebraretur, vesperi die Iovis apud labore actum'st. Est tertio in tabulato aedificii, in latere orienti, solarium permagnum, quod raro usu fruitur ; lex grapheocraticissima veretur ne omnes de solario cadant quoniam -- hoc non fingo -- saepes pauciores palos habet ; quilibet velit, faciliter inter palos repere possit. Attamen satis custodes nos vigilabant, ut patroni sinerent nos sub divo potaremus.
Nolui adesse. Constitui fugere, sicut ab omni societate nuper fugio. Atque vero vix duas horas mansi. Temeta aestiva (champagne cocktails et mojitos) offerabatur, sed vinum sanguineum (et casu non quam vile quam usitatum) nanctus sum. Quidam per semi-iocum dixit gothico vinum bibenti viso se gaudere, quod nationi pullatae deceat. Primum in prima mihi nota (puella quae in officina mihi adsidet) haesi. De nugis et de labore (heu) garriebamus, sed colloquio fluenti historias veteres narrabam, quas attonita fervide hausit ; nunc scit praeteritum mihi scelerosum.
Eam ad aliam secutus sum. In officina est puella nova, quae splendet : est magna, ignicoma, elegans, amicissima. Vestimentis et modo videtur ex aetatibus 50s iamiam egressa'st, sed et « alternativitate » recenti fucata'st. Reor inter nos amicos communes, et verisimiliter easdem tabernas nocturnas frequentamus. Quam amicter, magis enim quam liberaliter, me semper tractat. Cum ea colloquens, etiamsi brevius, semper nos sentio mox familiares facturos, etiamsi nosmet non iam bene novimus. Videlicet modus eius confidentiam elicit ; labori eius necesse est. Sentio autem connexum alium ; originem ab eadem natione non trahimus, sed nationes nostrae sese intellegunt. Cum haec ita sint, illi valde conloqui volebam. Benigna erat et dulcis. « ;Visne temetum, deliciae ?» inquit, et semper similiter loquitur. Aliquando puto nos compitum mundorum nostrorum inventuros.
Proximo die aliae in labore sodali obviam ivi. Me castigavit, quod in convivio cum ea non potaverat. Excusationem debilem per iocum protuli, nolens timiditatem confiteri.