Tantum gaudium patior ; immo, quanto gavisus sum, tanto patibundum'st. Vestigia crapulae etiam mentem corpusque tingant. Nequaquam queror, nisi quod amicos quosdam non satis invisimus.

Diem natalis celebrandum Aaron volebat fabulam ab Oscaro Wilde scriptam spectare. Itaque Aaron & Libby ex Oxonia in Vrbem iter fecerunt. In Londinii centro, haud procul foro Trafalgarensi, apud Gordon's Wine Bar, veterrimum in Vrbe tabernam vinariam, cum eis convenimus. Taberna est intus perpulchra, fornicibus laterum ornata et latebrosa. Atque perplenum, ut in mensa sub divo, et feliciter in umbra aedificii, sedermus. Calorem diei frigore cum vino pugnabamus.

Exinde ad popinam iaponicam prope forum Leicester, dein secundam in tabernam, quippe ianuae theatri non iam patuerunt. Aaron nos in tabernam Waxy's duxit, cui numquam aderamus. Quam parva est ianua et facies aedificii, sed intus quasi spelunca profunda et magica ; non parvo nos peliculas Harii Potter commonefecit.

In theatro Harold Pinter fabula The Importance of being Earnest agitur. Partes Lady Bracknell agit illa Siân Phillips, quae in serie I, Claudius partes Divae Liviae, et in pelicula Dune Matris Reverendissimae c. Helenae Mohiam olim egit. Quam gaudium illam in scaena spectare ! E numero actorum duo, Nigel Havers et Martin Jarvis, hac in fabula olim, XXX abhinc annos, easdem partes egerunt. Omnes enim mimaeque actoresque erant seniores quam ex consuetudine ; minima enim natu verisimiliter Lady Bracknell partes agat. Erat igitur fabula in fabula ; partes quoque agebant idiotarum fabulam agentium. Dicitur hoc senectutem histrionum excusare, quod ita in theatro provinciali, sodalitas scaenica ex idiotis haud iuvenibus constare possit. At ego reprehesnionem puto, qua castigat egestatem primarum partium pro histrionibus senioribus. Cum haec ita sint, fabula nos omnes valde delectabat.

E theatro in proximam tabernam iimus ut ultima pocula hauriremus anteaquam Aaron & Libby Oxoniam revenerunt. Inde ad Invocationem progressi sumus. Non parum saltavimus, plerumque autem multis cum amicis in mensa in pavimento prope ianuam sedebamus, bibentesque fumantesque. Ultima noctis hora domum revenimus.


conspectus de autoraeda publica

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit