Diebus Saturni Solisque apud King's Cross spectaculum historicum actum'st. In foro prope aedificio collegii tribus diebus spectavi operas aedicula (pseudo-(britannico-))romana erigere. Tabulae in vicinia signum « ;Boudicca v. Romans » ferebant. Mythus dicit reginam Icenorum illam in loco ferroviali King's Cross sub suggesto IX sepultam esse, etsi proelium illius ultimum in media Anglia creditur pugnatum. De fenestra in officina praeparationem interdum despectabam. Equi duo advenerunt qui biiugos contraherent. Nonnulli legionarii advenas, discipulas e collegio, gladio pugnare discebant. Viginti feminae stolas gerentes (feliciter nullae togatae) in foro ambulabant.
Melli dixi quae videram, et constituimus die Saturni invisere. Historiam amat -- britannicam et romanam -- et vere puellulam delectavit proelium Theoci Curiae e bello rosarum simulatum spectare.
In rete inveni peliculas breves quibus C. Suetonius Paulinus et Boudicca orant ut populum eis suffragentur. « Utrum vis Londinio praeesse ?» rogat pagina retialis. Erant mima atroci cum caliendro, et histrio qui magis hipster videtur quam imperator romanus. Non potui eligere. Vero non potui peliculas usque ad finem spectare.
Cum in forum advenissemus, audimus musicam latinam... americanam. Itaque in Vrbis centrum effugimus ut in thermopolio linguis studeremus.

no subject
Date: 6 September 2014 03:11 pm (UTC)From:quo modo puellula delectanda? aut Mellis digitis proelium monstravit?
no subject
Date: 11 September 2014 08:39 am (UTC)From: